Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
Cosme de Ormand vei Blasius filius Johannis de Sarugh vei Georgius filius dominici de Woychya, seu petrus filius Symonis vei Benedictus fráter eiusdem de Balasefalua alys ahsentihus homo noster ah omnibus quibus decet et licet diligenter de premissis in vestigando sciat et inquirat omnimodam veritatem Et posthec prout vobis veritas de premissis constiterit nobis amicabiliter rescribatis, presentes autem sigillis nostris absentibus Sigillo domini Stephani Woyuode transsiluani, fratris nostri fecimus consignari Dátum in vissegrad tercio die festi Assumpcionis virginis gloriose Anno domini M m o ccc m 0 Lxx m0 quarto: Vnde nos vestris amicabilibus peticionibus satisfacere volentes communi iusticia requirente vnacum Johanne filio Cosme homine vestro nostrum hominem Johannem sacerdotem magistrum altaris beati Gregory pape in ecclesia nostra annotata pro nostro testimonio transmisimus fidedignum qui postmodum ad nos exinde reuersy nobis concorditer retulerunt quod idem homo vester presente dicto nostro testimonio feria secunda proxima post festum Exaltaeionis sancte Crucis proxime preteritum ab omnibus quibus decuisset et licuisset nobilibus et ignobilibus prouincialibus palam et oculte diligenter de premissis in vestigando prout potuisset talem de premissis sciuisset veritatem quod magister petrus filius petri dicti hercheg de Zekchu feria quinta proxima post festum penthecostes proxime preteritum ad pisscinam eiusdem magistri ladislai Cynt vocatam ad possessionem suam Geech pertinentem quosdam homines videlicet petrum et paulum filios Nicolai fily Geroch Thomam dictum Túros Georgium de Chanou Thomam dictum Bachou Nicolaum filium ladislai Johannem dictum Thede et Mychaelem dictum zyta potencialiter destinando eandem pisscinam destrui et anichilari ac Johannem dictum Chapo magistrum ipsius pisscine et quosdam filios Jobagionum eiusdem magistri ladislai verberari ac eundem Johannem dictum Chapo manibus et peclibus ligatis pluribus vicibus in aquam submergi et postmodum eundem Johannem Chapo in villám suam danoch vocatam vinculatum deduci et ibidem crudeliter verberari fecisset hysque non contentus quam plures particulas terre arabilis dicti magistri ladislai in vicinitate et commetaneitate possessionis ipsius magistri petri existentes per Jobagiones suos facérét potencialiter occupari et perarari in eiusdem magistri ladislai preiudicium non modicum et derogamen dátum feria tercia proxima post predictum festum Exaltaeionis sancte Crucis Anno domini supradicto.