Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

413. 137 4s Visegrád. Imre nádor, a pécsi káptalan jelentésének alapján s az ügy elintézésének folytán, bizonyos závai és cliomakai birtokokat, László mesternek oda itél. Os Emericus Regui Hungarie Palatínus et Judex Comanorum Memorie commendantes Tenore presencium significamus, Quibus expedit vniuersis, Quod in Congregacione generáli domini Nicolai Konth condam palatini vniuersitati nobilium Comitatus de Baranya feria secunda proxima post festum sancte Trinitatis In Anno domini M m 0, ccc m o, lx m 0 quarto preterita prope villám Nogfalu celebrata, magister Gyula filius Pauli de Soklous, de medio aliorum exsurgendo, ad audienciam, omnium, ipsi Congregacioni adherencium, prout per litteras eiusdem, domini Nicolai Konth condam palatini, magnificus vir dominus ladizlaus dux Opulye et velunensis pridem similiter palatinus fuisset informatus, proposuisset eomodo, quod quia non nulle possessiones sue in dicto Comitatu existentes, per magistros Paulum Stephanum et Petrum forent in pignorate, aut eciam, si ipsi aliquas porciones, quibuspiam inpignorassent hominibus, easdem ab ipsis hominibus, iuxta regni consuetudinem, vt congrueret statim et in eodem loco promptus esset, ad redimendum, et paratus, Si vero quipiam ex talibus hominibus, circa quos tales possessiones sue existerent, easdem ad redimendum non annuerent et sic sub silencio ydem, ipsas vti et sibi perpetuare possent transire anhelarent, eos­dem tales homines, ab vlteriori vsu fructuum et quarumlibet vtilita­tum earundem possessionum percepcione et sibi perpetuari faccione prohiberet, Quo percepto, Symon filius Balase, pro magistro Ladislao filio Teteus domino suo, cum literis procuratorys Capituli ecclesie albensis astando, respondisset exaduerso, quod medietas cuiusdam possessionis Tothfalu vocate, que condam ipsius magistri Gyula fuisset, erga ipsum magistrum Ladislaum dominum suum foret et existeret, que non apredictis magistris Paulo Stephano et Petro, sed ab aliorum manibus, eidem magistro Ladislao foret deuoluta, et su­per hoc dominus suus literas haberet efficaces, in termino vlteriori, per ipsum dominum Palatinum sibi dando exhibendas, Et ideo ipse

Next

/
Thumbnails
Contents