Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
ritas constiterit premissorum dicto domino nostro Regi fideliter rescribatis. Dátum In wissegrad feria sexta proxima post festum beati Andree apostoli anno domini M° CCC° 1° sexto. Nos igitur peticionibus ipsius Comitis Nicolai Judicis Curie vestre optemperare cupientes, cum prefato ladislao íilio lukachy homine vestre serenitatis nostrum hominem videlicet fratrem laurencium pro testimonio transmisimus ad premissa exequenda, quiquidem homines vestre serenitatis et noster tandem exinde ad nos reuersi requisiti nobis consona voce retulerunt, quod ipsi pariter accedendo. ab omnibus quibus decuisset et licuisset videlicet nobilibus et ignobilibus, ac alys cuiusvis status et condicionis hominibus. specialiter circumuicinis (igy) predictarum possessionum diligenti Inquisicione prehabita. talem de premissis scire potuissent veritatem quod memoratus magister Stephanus de sancto Martino, quinta feria superius expressa quosdam iobagiones magistri Johannis de warada et de listke, egressos in prelibata terra eiusdem Tuser vocata omnibus ipsorum vestimentis denudari et priuari fecisset, duos quoque ex ipsis videlicet agustinum (igy) etCosmam de villa listke, percuti et uerberari in eadem terra Tuser Jussisset. preterea eciam manus quorumdam iobagionum ipsius Johannis de warada super trunco amputari facere uoluisset per suos famulos prenotatos. Dátum sabbato proximo post festum beate lucie virginis, anno supradicto. K i v ü 1: Domino Regi. pro magistro Johanne íilio ladislai de warda contra magistrum Stephanum filium Thome de sancto martino super denudacione et verberacione suorum iobagionum Inquisitoria. Pecsét nyomai nélkül; 1. b., 284. Kubinyi F. 28. Í3&6. A leleszi convent I. Lajos királynak jelenti, hogy Várdai János panaszára, Pethe birtok elfoglalása miatt, Keteri Miklós ellen a vizsgálatot telj esitette. Excellentissimo domino suo Lodouico dei gracia Regi Hungarie Petrus prepositus et Conuentus ecclesie sancte Crucis de lelez