Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
quod memoratus Petrus in eorum iuribus possessionarys maiorem partém, quam dictus páter suus, pro se occupaudo possideret minus iuste. Quibus perceptis prelibatus Petrus personaliter in nostram veniendo presenciam respondit tali modo : quod ipse in dictys eorum iuribus possessionarys maiorem partém non teneret neque possideret, nam idem Mychael páter suus ipsémét sibi in eorum iuribus possessionarys porcionem, diuisione mediante, erbaliter (igy) facta, assignasset. Et quia dictus procurator annotati Mychaelis ipsum Petrum maiorem porcionem in eorum possessionibus possidere asserebat, idemque Petrus se non plus, nisi porcionem per dictum Mychaelem patrem suum sibi datam, se tenere indicabat et ex eo ad diuisionem possessionariam, voleutibus predictis partibus et petentibus, modo infrascripto faciendam regy et vestri homines necessario sunt transmittendi. Pro eo vestram amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestros detis homines vtrisque partibus pro testimonys íidedignos, quibus presentibus Emericus vei Gregorius aut Laurencius, fily Kapolch de Apaty, seu Briccius siue Johannes de Baba pro parte dicti Mychaelis actoris, item Petrus uel Stephanus fily Thome de Lypolth aut Emericus de Baranya seu Briccius filius Both de Bothfalua siue Nicolaus filius Thome de Zeech pro parte ipsius in causam attracti, alys absentibus, homines regy in octauis festi beati Martini confessoris proxime venturis et alys diebus, ad id sufficientibus, ad facies vniuersarum possessionum parcium prescriptarum videlicet Zcerche, Raaeh, Asuaan, Kereplye, Tehna, Zeech et Gwdyn vocatarum, per ipsas partes nunc coram nobis nominatarum et aliarum apud manus ipsarum parcium existencium, vicinis et commetaneis ipsarum vniuersis inibi legitime conuocatis et presentibus, vei earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo, easdem porciones nunc videlicet apud manus dictarum parcium, vt predicitur, habitas cum omnibus ipsarum vtilitatibus et pertiuencys vniuersis in septem partes, eo quod idem Mychael per partes prenotatas sex filios habere asserebatur, diuidant rectas et condecentes, quarum ubique septimam rectam et equalem partém cum omnibus vtilitatibus earundem annotato Petro eiusque heredibus et successoribus vniuersis perhempnaliter possidendas, alias autem sex partes ipsarum equales et consimiles simulcum vniuersis earum vtilitatibus annotatis Mychaeli et alys filys suis modo simili in perpetuum tenendas et habendas sta-