Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

partibus dicti Judicy regalis salua porcione part is aduerse ipsum magistrum Johannem reddidimus expeditum testimonio presencium mediante. Dátum in Wysegrad decimo die termini prenotati Anno domini M° CCC m 0 quinquagesimo sexto. K i v ü 1: Pro magistro Johanne íilio ladislai de Warda super duabus partibus cuiusdam deponendi Judicij regalis expeditoria. Si portabit duos florenos, tunc reddetur. Zárlatán pecséttel; 1. b., 290. Nagy Iván. 17. 1350. A leleszi convent előtt Tenkus László, Eöszöd birtokát Várday Jánosnak eladja. Nos Petrus prepositus et Conuentus ecclesie sancte Crucis de Lelez Memorie commendamus quibus expedit vniuersis tenore pre­sencium signiíicantes quod magistro Johanne íilio Ladislai de va­rada ab vna parte vero exaltera Ladislao íilio Petri fily Johannis dicti Tenkus de Euzud ad nostram personaliter accedentibus pre­senciam per predictum Ladislaum filium Petri propositum extitit viua voce pariter et relatum in hunc modum quod ipse possessionem suam prehabitam Euzud in Comitatu de Zabouch existentem, apud predictum magistrum Johannem vt dixit dudum pro pignore obliga­tam, cui possessiones ipsius magistri Johannis a parte occidentali iuxta fluuium Tijssa vocatum alia Euzud, et a parte meridionali Duge a plaga vero orientali Lythke in continue vicinantur, cum omnibus suis vtilitatibus, et quibuslibet pertinencijs veluti pisscinis Siluis locis fenilys terris cultis et incultis prenominato magistro Johanni íilio Ladislai in heredes heredumque suorum successores pro quadraginta tribus marcis compoti Budensis vt dixit dudum ab ipso receptis vendidisset et coram nobis vendidit proprio Jure et irreuocabiliter possidendam tenendam et habendam saluo Jure alieno Nichilominus ab inceps totum Jus dominij et proprietatis eiusdem possessionis sue Euzud a se per omnia renunciando, et in predictum magistrum Johannem seu posteritates suas transferendo presentes autem promittimus quam primum nobis reportantur in formám pri-

Next

/
Thumbnails
Contents