Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
rimus diligenter quatenus vestrum ydoneum testimonium transmittatis coram quo dyonisius filius ladislai vei Endere filius Johannis fily philipi aut petrus filius Benedicti de Saregy alys ahsentibus homo noster ab omnibus quibus decet et licet sciat et inquirat super premissis omnimodam veritatem Et post hec prout exinde vobis veritas constiterit nobis amicabiliter rescribatis Dátum Zagrabye feria quarta proxima ante festum sancti regis Stephani anno domini M° ccc™ 0 lx m 0 septimo, Nos igitur vestris amicabilibus peticionibus ac iusticie annuentes, vnacum predicto petro homine vestro nostrum hominem videlicet fratrem petrum ad premissam inquisicionein faciendam pro testimonio transmisimus Qui deinde ad nos redeundo nobis concorditer retulerunt, quod idem homo vester predictus presente nostro testimonio iam dicto in festő beati dyonisi martyris ab omnibus quibus decuisset diligenter de premissis inquirendo talem sciuisset veritatem, quod Johannes filius clusan feria quarta proxima ante dominicam Ramispalmarum nunc preteritam vnum aceruum feni cuiusdam Jobagionis magistri Johannis fily wezeus dragos nominati de Blyna prose potencialiter recipi et ad possessionem suam transduci et quod idem Johannes quandam Siluam ipsius magistri Johannis iuxta predictam villám Blyna vocatam adiacentem pro Indaginibus et fortalicys dicte ville cresscere permissam demactari et succidi similiter potencialiter fecisset dátum Sexto die Inquisicionis prenotate anno domini supradicto. K i v ü 1: domino Nicolao de Zeech bano etc. pro magistro Johanne filio wezeus contra Johannem filium dúsan Inquisicionis reláció. Zárlatán kerek pecsét töredékeivel; 211. B. 477. Véghely D. 237. 1367. A föntebbi ügyben telj esitett vizsgálatról, ugyan Szécsi Miklós bánhoz egy másik hiteles hely jelentése. ch