Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
Margaretham vocatam relictam quondam Magistri Pauli dicti Magyar, ex permissiua et graciosa licencia ac consensu predicti domini nostri Regis, dicto claustro et per consequens ipsis dominabus sanctimonialibus In patrimonium Crucifixi perpetuo donatas et collatas, de quibus propter loci distanciam et longiquam distanciam (igy) earundem seu adiacenciam, modica vtilitas et pauca lucra eisdem proueniret, Imo eisdem forent Infructuose et omnino steriles, vt ergo alias propinquiores et vtiliores atque fructuosiores precio earundem possent habere et conparare easdem magistris Sebastiano et Johanni filys Johannis de Chanly ac Ladislao filio petri fratri eorundem patrueli ac eorum heredibus, heredumque suorum successoribus, Jure perpetuo et irreuocabiliter cum omnibus earum vtilitatibus et pertinencys vniuersis terris scilicet arabilibus fimatis, et campestribus, siluis, nemoribus, aquis, aquarumque decursibus, Jobagionum Sessionibus, ecclesiarum patronatibus, piscinis, piscaturis, molendinis locisque molendinorum et alys quibuslibet ad easdem vndique de Jure spectantibus cum plenitudine sui Juris et dominy quibus ipse Juxta donacionem predicte domine relicte Magistri Pauli dicti Magyar, mediante vigorosorum litteralium Instrumentorum vsque nunc pacifice easdem et quarumlibet earundem possedissent, pro duobus millibus florenis aureis boni et veri ponderis vt dixissent plene ab eisdem receptis et habitis, de Beniuolencia predicti domini nostri Regis et domine Elizabeth Regine, ac consensu dedissent tradidissent et vendidissent, nullum Jus nullamque proprietatem ex eisdem a modo et deinceps sibi et earum successoribus retinendo sed totum Jus et veram proprietatem earundem In eosdem et eorum Successores transtulissent, et omnes litteras super facto prenotatarum possessionum et possessionariarum porcionum emanatas, in eorum presenciam eisdem magistris Sebastiano et Johanni restituissent, et si quas forsitan reseruassent Quiscunque essent Regis Capituli vei Conuentus aut Regni Justiciary friuolas et Inanes reddidissent et earum exhibitoribus quo ad ipsas nocituras In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras priuilegiales Sigillique nostri munimine roboratas alphabeto intercisas Juxta Confessiones predictorum testium duximus concedendas. Dátum per manus discreti viri magistri Alberti Lectoris ecclesie nostre tercia feria proxima post predictam dominicam Circumdederunt, Anno domini supradicto. presentibus viris discretis magistris petro Custode,