Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

Et posthec ipsius possessionarie estimacionis seriem prout fieret oportunum, ad octauum diem octauarum dicti festi beati Mychaelis archangeli nunc venturi vestre magnitudini amicabiliter rescribere­mus, Nos igitur huiusmodi iustis et condignis peticionibus vestris annuentes, vnacum predicto Johanne filio Marcelli de leus, homine vestro, pro parte dicti magistri ladislai deputato vnum ex nobis fra­trem videlicet Marcum sacerdotem protestimonio transmisimus fi­dedignum ad premissa fideliter exequenda, predictus vero Egidius nec hominem vestrum, nec nostrum testimonium illic ad premissa peragenda pro parte sua destinare cnrauisset. Qui postmodum ad nos reuersi nobis coucorditer retulerunt quod Idem homo vester presente dicto nostro testimonio in predictis octauis festi beati My­chaelis archangeli ad faciem predicte possessionis Toty vacate vi­cinis et commetaneis eiusdem vniuersis legitime conuocatis et .pre­sentibus Accessissefe, et eandem vnacum alys probis viris deum ferendo preoculis prout visu considerare potuisset cum terris ara­bilibus pratis fenetis, nemoribus et siluis fyuzerdew dictis ad quindecim aratra sufficere et existere, ecclesiam in eadem habitam pro vigintiquinque marcis, vndecim vero piscinas quarum quinque essent Gyalmastou, et Holthduna, sex vero veyzehtou et Rekezez­tuw essent pro quadringentis florenis annuatim estimassent, estima­cionem autem fluuy danuby Sebesduna dum ad vnum miliare prout visu considerare potuisset ac quinqua Sessionum in eadem habitarum minus duabus deliberacioni vestre magnitudinis commi­sisset terminaudam hys autem peractis Andreas procurator dicti Egidy in ibi in persona eiusdem conparendo eidem estimacioni con­tradixisset, et eandem in persona eiusdem Egidy non acceptasset, Asserens quod eadem possessio Toty cum premissis vtilitatibus suis non secundumquod legitime estimari debuisset, sed vltra, et carius estimasset. homo vester prenotatus, Dátum secundo die festi beati luce Ewangeliste, Anno domini M° ccc° lxmo sexto; Kivül: Domino palatino, pro magistro ladislao filio Tuteus, contra Egidium filium Nicolai de Saag super estimacione possessio­nis Toty vocate ad octauum diem octauarum festi beati Mychaelis archangeli rescripcionalis Zárlatán nagy, kerek pecsét töredékeivel; 211. B. 459. Véghely D.

Next

/
Thumbnails
Contents