Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
expedire potuissent, tamen quia post raodum ab huiusmodi proposito se retraxerunt, ea quod dicta probacio uon alias nisi in sede nostra Judiciaria fieri debebat, Igitur nos vna cum assessoribus guentes istomodo, quod ambe partes adiunctis secum h probis viris Nobilibus in octauis festi Epiphanie d dicte possessionis Brod accedere et eandem vicinis et commetaneis suis legitime conuocatis per suas veras metas et antiquas re ipsius deum et eius iusticiam preoculis suis habentes Regali mensura mensurare, si mensurari poterit vei saltim visu considerando in valore suo estimare et tandem hjs peractis in quatuor partes quoequales diuidere et quartam partém ipsius in vno loco et ambitu cum suis vtilitatibus quibuslibet et pertinencijs metis terreis ab alys tribus partibus distingendo, preallegato Comiti Blasio íilio Georgy ex eadem Nobili domina Elizabeth progenito ac filys suis necnon successoribus eorundem statuerent perpetuo possidendam etquia huiuscemodi reambulacio reuisio estimacio et diuisio absque hominibus nostris fieri nequiunt bonomodo, Igitur uolumus et uestre discrecioni firmo damus in precepto, quatenus statim visis presentibus in dictis Octauis eatis personaliter ad faciera possessionis Brod supradicte et ibi omnia premissa et premissorum singula plene et integre prosequimini suo modo prout de iure fuerit oportunum si perquempiam vei quospiam non fuerit contradictum, contradictores uero si qui aparuerint in hac parte contra memoratum Oomitem Blasium ad nostram euocetis presenciam addiem reportacionis seriei premissorum, racionem sue contradiccionis peremtorie reddituros, et posthec seriem tocius facti * et processus cum nominibus euocatorum si qui fuerint adoctauas festi puriíicacionis beate virginis iam aífuturam (igy) in litteris dicti vincenci vicearchidiaconi nobis rescribatis euidenter Et aliud sub penis interdicti et duodecim marcarum facere non audeatis in premissis, Ibitis tamen in Equo et expensis latoris presencium litteras nostras remittentes, Data Agrie in die festi sancti Clementis pape et martyris Anno domini M° C 0C°C° L m 0 quinto, volumus tamen quod dictus auctor ante ipsas octauas Epiphanie domini aduos uenire et adpremissa perficiendum ab hinc hominem nostrum aduertere teneatur cautela promaiori, Nos i t a q u e precepto vestre discrecionis satis facere cupientes vt tenemur, in octauis Epiphanie domini exnoua preteritis termino videlicet peruos assignato accesZicliy-család Okmánytára. III. köt. 2