Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
que parcium ambarum proximos et famulos quoslibet vsque octauas festi Epiphanie domini, tunc yenturas, sine crastinacione, treugam feceramus et ordinaueramus specialem, vigore aliarum litterarum nostrarum mediante, Tali modo, quod si eedem partes in premissis, vsque ipsas octauas possent concordare, benequidem alioquin elapsis ipsis octauis, prefatus Ladislaus. filius donch , sicut antea et prius de Regno Hungarie preuia racione recesserat, sic et eodem modo sine oinni dilacione, vt ex serie aliarum literarum nostrarum patencium, exinde confectarum sumus informati recedere teneretur, medio autem tempore, nulla parcium parti alteri, vei eorum proximis, aut famulis, offensam aliquam, vei Iniuriam aut nocumentum in personis aut rebus in ferre presumpmeret, Si qua vero parcium prefatam treugam, modo premisso obseruare recusaret, violaret et retractaret, treugam Regiam specialem, Et cum ipsa causa inter easdem partes, super premissis habita, alys literis nostris mediantibus, de Regio literatorio edicto, ad octauas festi purificacionis virginis gloriose tunc venturas, statu omnino in eodem similiter sine crastinacione extitisset dilatata tandem ipsis octauis festi purificacionis virginis gloriose adherentibus, prelibati Symon et Ladislaus fily Thome pro se personaliter, pro ipso vero Emerico fratre ipsorum cum literis procuratorys Conuentus ecclesie de Lelez , pro Ladislao autem filio Johannis fily eiusdem Thome, ac filia eiusdem sine literis procuratorys quorum honus et grauamen, si in infrascripta conposicione quocunqne temporis in curriculo persistere nollent, super se assumpmendo, ab vna, Item prefatus Ladislaus filius donch de Tarkan, ac Martinus filius eiusdem Ladislai prose similiter personaliter, pro Johanne vero et Benedicto ac Ladislao filys eiusdem Ladislai similimodo absque procuratorys literis, honéra eorundem et grauamina, si de infradicta concordia tempore procedente, resilire auhelarent in seipsos susscipiendo, parte exaltera ad nostram venientes presenciam, vltronea ipsoruin voluntate proposuerant et confessi extiterant viuauoce, quod ipsi, super facto mortis seu necis dicti Johannis fily ipsius Thome, per ordinacionem et composicionem venerabilis in xpo patris domini Stephani Episcopi ecclesie Nitriensis, sacreque Teologie magistri, Itein magnificorum virorum, Comitis Stephani Bubeek, Judicis Curie Regie, Nicolai fily Nicolai de Iledrehwar magistri Janitor um Reginalium, necuon magistrorum Jacobi de Scepus, nostri, ac Stephani fily Chernely dicti Comitis