Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
arabilibus et pratis ad possessionem suam Zeremlen, pertineret et intra metas eiusdem existeret, quam magister Teutus iudebite prose ocupasset, et ocupatam nunc magister ladislaus filius eiusdem conseruaret; cuius ocupacionis et conseruacionis scire vellet racionem ab eodem quibus auditis et perceptis Symon Symon (igy) famulus etoficialis eiusdem magistri ladislai cum procuratorys literis Conuentus Cruciferorum ecclesie sancti regis Stephani de alba exsurgendo, obiecit in hunc modum , quod si idem dominus Abbas legitime veniendo aliquam pisscinam terrasque arabiles ac prata recaptiuaret tunc talem vei tales recaptiuare posset, in quarum statucionibus eidem predictus dominus suus in nullo contradiceret, talem enim uel tales recapfiuare posset (igy), in quarum statucionibus eidem contradiccionis uelamine obuiaret; vnde quia ad recaptiuacionem et reambulacionem ac statucionem predicte pisscine ac terrarum arabilium et pratorum faciendam homines nostri et vestra testimonia nobis viceComiti ac Judicibus nobilium Juratisque assessoribus ipsius congregacionis nostre transmitti debere videbantur. Ideo amiciciam vestram presentibus petimus diligenter, quatenus vestros mittatis homines pro utrisque partibus protestimonys fidedignos quibus presentibus Mychael de Bay uel petrus filius Johannis de eadem aut Stephanus de Tarnuk seu laurencius de Chyto siue petrus de anna proparte ipsius domini Abbatis Item Mychael de veyk uel Georgius filius lucasi de Titul aut andreas filius Elie de lekche proparte predicti magistri ladislai in causam attracti, alys absentibus homines nostri in octauis festi sancti Jacobi apostoli proxime venturi ad facies predicte pisscine ac terrarum arabilium et pratorum vicinorum et commetaneorum earundem legitimis conuocacionibus factis, et partibus vei earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo reambulent easdem et recaptiuent, reambulatamque recaptiuatam statuant easdem, eidem domino abbati et ecclesie sue eo Jure quo ad ipsam dinosscitur pertinere perpetue possidendam, si per eundem magistrum ladislaum vei alios non fuerit contradictum contradictores vero aly si qui fuerint citet eosdem contra ipsum dominum abbatem in nostram presenciam ad octauas festi beati Mychaelis archangeli nunc venturi in curiam regiam Ipsum autem magistrum ladizlaum si in aliquo contradixerit citare non incumbit, quia cum illite (igy) sit, absque citacione aliquali in eisdem octauis racionem sue contradiccionis redditurus coram