Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)
Tandem ipso octauo die octauarum festi natiuitatis beati Johannis baptiste occurrente, licet prefatus magister Thomas filius Ladislai personaliter, pro ipsis autem Mychaele et Ladislao fratribus suis, ac Nicolao filio suo Johannes dictus Ewr cum procuratorys litteris dicti Conuentus de Lelez ab vna, Annotatus vero Johannes filius Thome simili modo personaliter parte ex altéra, coram nobis constituti demonstracione litterarum pretacti Capituli Agriensis ecclesie super ipsa communi Inquisicione domino nostro Regi rescripcionaliurn quilibet eorum premissam contrariosam suam assercionem tam attestacione quorundam vicinorum et commetaneorum ipsorum, quam eciam aliorum plurimorum conprouincialium nobilium attestari fecisse nobis declarauerint, Tamen dum nos iuxta exigenciam ipsius cause inter easdem partes iudicium facere voluissemus et iusticiam, eedem partes ad pacis reformacionem per nos instantéi* se transmitti postularunt, Cumque nos ipsarum parcium supplicacionibus benigne annuentes easdem partes ad habendam inter se ipsam concordialem vnionem permisissemus, Demum iamdictus magister Thomas modo quo supra personaliter, et pro annotatis Mychaele et ladislao fratribus, ac Nicolao filio, suis, Idem Johannes famulus eorum cum dictis litteris procuratorys Conuentus de Lelez Item Annotatus Johannes atque Symon fráter suus fily Thome de dicta Zeech simili modo personaliter in nostram regressi presenciam proposuerunt et confessi extiterunt viua voce, Quod ipsi ex premissa nostra admissione Judiciaria, vt omnis litis rancoris et cuiuslibet discolositatis matéria de medio ipsorum extirparetur et penitus euanessceret, et abinceps fraternalis inter eos et eorum posteros pacis perempnaliter vigeret pulcritudo, per composicionem et ordinacionem quorundam Baronum et quamplurium regni nobilium vtrarumque parcium pacis amatőrum in talem plene pacis et concordie deuenissent vnionem et deuenerunt coram nobis, Quod ipsi tam super facto aracionis terre possessionis Aswan dictorum filiorum Ladislai et Nicolai fily Thome, quam eciam super facto captiuacionis et wlneracionis Martini famuli dictorum filiorum Thome Equi et armorum suorum clenodiorum ablacione ac in manus Comitis et Judicum nobilium Comitatus de Zabolch assignacione et alys omnibus premissis super quibus scilicet eedem partes ad premissam communem Inquisicionem se submiserant et contra sese vt prefertur fecerant attestari, Preterea super omnibus alys dampnis Iniurys no-