Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

stre magnitudinis reeepimus reuerenter in hec uerba viris Reli­gi o s i s , Connentui Pechwaradiensi, Amicis suis, leustachius vicarius tocius Sclauonye generális, per dorainum Lodouicum dei gracia Régem Hungarie deputatus, Amiciciam paratam debito cum honore, dicitur nobis in persona magistri ladislai fily Tuteus, quod infesto natiuitatis virginis gloriose nunc preterito, Jobagiones ma­gistri Iwan fily Iwan de Zyrch, excommissione eiusdem magistri Iwan, ipsum magistrum ladislaum in via publica versus domum Wrachk seruientis sui transeuntem in uadendo crudeliter interficere volentes, quendam famulum eiusdem Cosmam filium Nicolai nomine putantes esse ipsum magistrum ladislaum per ictum sagite grauiter wlnerassent, vbi eciam Johannem magnum similiter famulum dicti magistri ladislai huc et hac cum sagitis affugassent, eodem magi­stro ladislao vix(euadente) lite tamen pendente inter ipsos, Super quo vestre discrecionis amiciciam presentibus petimus diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem protestimonio fidedignum, quo presente Andreas filius Cosme vei lucas filius philipi, aut Endre filius Johannis fily philipi alys absentibus homo noster ab omnibus quibus decens fuerit et oportunum diligenter et conscienciose in pre­missis scrutinio prehabito, sciat et inquirat de eisdem meram veri­tatem, et posthec prout vobis exinde veritas constare poterit nobis amicabiliter rescribatis Dátum Zagrabye feria secunda proxima post festum natiuitatis virginis gloriose antedictum Anno domini M° ccc° l-mo octauo, Nos igitur huiusmodi iustis et legitimis peticionibus vestris inclinati vt tenemur, vnacum predicto Endre filio Johannis fily philipi homine vestre magnitudinis vnum ex nobis fratrem videlicet Andreám sacerdotem pro testimonio trangmisimus ad premissa fideliter inquirenda, Qui postmodum ad nos reuersi no­bis'concorditer retulerunt, quod sicut prefatus homo vester presente dicto nostro testimonio, feria tercia proxima post festum beati Ma­thei apostoli proxime preteritum A nobilibus conprouincialibus et ab alys cuiusuis status, et condicionis hominibus aquibus decuit scire potuisset de premissis diligenter in quirendo et in uestigando talem meram et sinceram sciuisset veritatem, quod Jobagiones pre­nominati magistri Iwan fily Iwan de Zyrch ex commissione eiusdem magistri Iwan in predicto festő natiuitatis virginis gloriose proxime nunc preterito ipsum magistrum ladislaum filium Tutheus versus do­mum Wrachk seruientis sui procedentem in uadendo crudeliter in-

Next

/
Thumbnails
Contents