Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. III. (Pest, 1874.)

causara supradictam duxeramus dilatandara, a quibus quidem octa­uis festi natiuitatis virginis gloriose ipsa causa ad octauas diei streniiarum, a tunc proxime futuras, extiterat protelata. Quibus qui­dem octauis diei strennarum occurrentibus prenominatus magister Ladizlaus adhuc absque eodera Ladizlao filio suo in premisso facto nullatenus se respondere posse allegarat, sed ad reuer&ionem dicti íilij sui, eo quod idem íilius eius vnacum do­mino Nicolao archyelecto Strigoniensi domino suo ad curiam domini nostri sumpmi pontificis profectus extitisset, eo grauaraine quo de­ceret instantéi* petierat prorogari, et quia prius in predicta nostra congregacione contra ipsum Laurenciura ad premissa respondere non curarat, sed ad prefatum filium suum cum Judiciali pondere prorogarat, demum eciam racione absencie eiusdem sui íilij respon­dere non curarat, pro eo ad octauas festi penthecosthes tunc affutu­ras duxeramus prorogandam eo modo, vt in ipsis octauis idem ma­gister Ladizlaus vnacum eodem Ladizlao filio suo cum alio iudicio trium marcarum ante litis ingressum deponendo respondere tenere­tur. Ipsisque octauis festi penthecosthes adherentibus prefatus Lau­rencius ex parte dicti magistri Ladizlai íilij Leukus super premissis iudicium et iusticiam sibi dari postularat, eoque percepto idem ma­gister Ladizlaus personaliter exsurgens obiec3i'at eo modo, quod ipse a predicto Leukus patre suo in tam puerili etate orphanus reman­sisset, vt si alique littere inter ipsos diuisionales extitissent eina­nate, tunc non apud ipsum, sed pro eo, quia idem Chamaz páter ipsius Laurencij ab eo maioris etatis extitisset, apud eundem Cha­maz remansissent, ipso Laurencio easdem litteras diuisionales circa eundem Chamaz patrem suum remansisse denegante. Cumque nos, hys auditis, eundem magistrum Ladizlaum filium Leukus ad peticionem dicti Laurencij in eo, vtrum littere alique diuisionales, vt premittitur, fuerint inter ipsos emanate necne, requisitum habuis­semus, idem magister Ladizlaus, nullás litteras diuisionales inter ipsos fuisse emanatas se habere, allegarat. E conuerso autem idem Laurencius in vniuersis possessionibus ipsius magistri Ladizlai, eo quod inuicem fratres essent patrueles in eorumque possessionibus indiuisi possessionariam se habere velle diuisionem indicarat; in cuius contrarium memoratus magister Ladizlaus, nullám particulam possessionariam de possessionibus eorum hereditarijs se tenere et habere; sed soluinmodo in possessionibus acquisiticijs aui sui se

Next

/
Thumbnails
Contents