Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
una, item Ladizlaus filius Johanuis fily Stephaui de Darouch parte ab altéra, in nostri presencia personaliter conparentes per eosdem propositum extitit instrumento uiue uocis concorditer et relatum : quod ipsi in facto possessionis Pete uocate in comitatu Zathmariensi prope dictam possessionem Lazar existentis, quam prefatus Ladizlaus suam esse hereditariam et memoratus Johannes eius esse empticiam dicebant et affirmabant, taliter inter se concordassent etconcordarunt coram nobis; quod prefatus Johannes filius Thome tercio die festi beati Michaelis archangeli nunc uenturi coram homine nostro et testimonio capituli ecclesie Varadiensis ac presentibus quatuor probis viris in uilla Mark, per predictum Johannem filium Thome et Johannem filium Ladizlai de Varda communiter super facto metarum possessionum Mark predicte et Suran adductis, instrumenta sua super dicta possessione Pete confecta exhibere teneatur et visis ipsis instrumentis, si dicti quatuor probi viri ipsam possessionem Pete uocatam ipsi Johanni filio Thome adiudicarent, extunc dictus Ladizlaus sibi ipsam possessionem ex parte sua perpetuare teneretur; si uero ipsi arbitratores ipsam possessionem predicto Ladizlao pertinere fore agnoscerent, extunc memoratus Johannes filius Thome ipsam pretacto Ladizlao remittere et resignare teneretur, taliter se obligante§, quod si qua parcium dictum arbitrium ipsorum quatuor hominum non acceptaret, extunc contra partém ipsum arbitrium assumpmentem in decem marcis absque porcione iudicis conuinceretur eo facto; ad quod se sponte dicte partes coram nobis obligarunt. Dátum in uilla Karaz, in festő exaltacionis sancte crucis, anno domini Millesimo ccc° xl° tercio. Hátlapján Giletfl Miklós nádor ismeretes kis kerek pecsétjének nyomaival; 1. b., 128. Supala F, 54. 1343. A budai káptalan I. Lajos királynak jelenti, hogy a Becsei Tötös részére teljesített vizsgálatból kiderült, miszerint Incsei János, egész családjával együtt, állandóan Tóti és Megyer birtokokban lakik. Excellentissimo domino ipsorum domino Lodouico dei gracia illustri Regi Hungarie Capitulum Budensis ecclesie oraciones in