Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

necessarie existerent, ipsas naues dicte partes communiter ordinare, et ibi seruare, ac prouentus earundem nauium sicut et tributi equa­liter percipere et interse diuidere, temporeque necessitatis prealle­gatas naues de communi expensa et reditibus seu lucris earundem nauium prouenienti semper reparari et integrari facere tenerentur naues supradictas pontem eciam. super annotato fluuio Ilortobagh in quantum ipsos dictus pons contingeret, similiter communiter repa­rare deberent, et interse conseruare. Dicte autem dimidietates ipsius ville Zammonostora, prout similiter prelibati regius et dicti Capi­tuli Agriensis homines eidem Capitulo expressissent. hys signis ab iuuicem distingerentur, quod primo inciperet a parte orientali su­per quodam fluuio seu alueo A r c u s vocato, et ab inde inter ses­siones Petri dicti Dychew Nicolai fily Pauli hospitum de eadem Zam veniret ad médium eiusdem ville et ipsam villám per médium quoad longitudinem suam diuidendo transiret ad plagam occidenta­lem, ita videlicet, quod dicta Sessio ipsius Petri dicti Dychew cum alys locis sessionalibus aparte memorate possessionis Chech adia­centibus eisdem filys Stephani et Gugh filio Gugh ac ipsorum he­redibus, annotata vero sessio Nicolai fily Pauli cum alys locis ses­sionalibus a parte dicte terre Mysethe adiacentibus prelibatis filys Douse et posteritatibus eorumdem, modo quo supra remansissent possidende. Quo eciam die ipsius possessionarie diuisionis et statu­cionis prefatus Laurencius filius Stephani, cum Ladislao, Stephano, Nicolao,Johanne et Petro filys suis cum literis procuratorys honorabi­lis Capituli ecclesie Strigoniensis specialiter ad hoc datis etconfectis memoratus vero Gugh filius Gugh pro Elya, Andrea, Petro et Mychaele filys suis cum literis procuratorys prepositi et Conuentus monastery beate Margarete virginis de Hothwon ex una, Item Jacobus filius eiusdem Douse pro Stephano et ladislao filys suis, Paulus vero fi­lius eiusdem Douse pro Ladislao, Nicolao, et Gregorio similiter filys suis cum literis procuratorys prepositi et conuentus monastery sancti Stephani prothomartyris de promontorio waradiensi suffi­cientibus inibi comparentes premissam totam composicionis formám et possessionariam statucionem acceptassent, in persona filiorum suorum supradictorum, per eosdemque premissa et singula premis­sorum obseruari deberi in perpetuum spopondissent. Quarum lite­rarum Capituli Agriensis perlectis continencys, quia memoratus Gugh filius Gugh pro Elia, Andrea, Petro, et Mychaele filys suis

Next

/
Thumbnails
Contents