Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

queret, pacifice perpetuo possidere, tenere et habere. Quo eciam die ipsius possessionarie diuisionis et statucionis prefati magister Jo­hannes Archydiaconus et Laurencius fily Stephani, filios ipsius laurency prenotatos, predictus vero Gugh filius Gugh similiter filios suos annotatos, prelibatus autem magister Paulus filius Douse Ladislaum, Nicolaum et Gregorium filios suos, predictus enim ma­gister Jacobus filius eiusdem Douse Stephanum et Ladislaum filios suos aut proprys eorum in personis coram eisdem hominibus do­mini Regis et Capituli Agriensis statuere aut pro eisdem cum sufficientibus procuratorys literis comparere, et premissam totam composicionis formám et possessiouariam statucionem fateri et ac­ceptari facere tenerentur, per eosdem in perpetuum obseruandam. Si qui autem ex predictis filys ipsarum parcium propter eorum tene­ram etatem ad presens loqui vei premissam composicionem fateri, aut procuratorias literas pro se dare non possent, tunc eos tales fi­lios ipsorum, eedem partes ab octauis festi beati Georgy martiris tunc venturis incipiens, in sexta reuolucione earundem octauarum annuali ad presenciam dicti capituli Agriensis, aut proprys eorum in personis adducendo statuere, aut cum sufficientibus procuratorys literis pro eisdem comparere et premissam totam composicionem, ordinacionem et possessionariam statucionem fateri et obseruari facere tenerentur per eosdem tali obligacione mediante, ut si qua parcium premissam ordinacionem et composicionem in toto vei in parte resiliendo resictaret (igy) contra partém premissa obseruantem, tanquam quesite et sopite litis suscitatrix conuinceretur eo facto. Ad que omnia et singula premisszám pretaeti magister Johannes Archidiaconus et laurencius fily Stephani ac Gugh filius Gugh per­sonaliter, predieti vero magister Paulus filius Douse similiter se et Johannes literátus prelibatum magistrum Jacobum auctoritate pro­curatoria obligarant coram nobis. Et posthec seriem premisse pos­sessionarie diuisionis et statucionis cum cursibus metarum partes octauo die dictarum octauarum diei Cynerum in literis predieti Capituli Agriensis nobis deberent reportare. Tandem ipso termino reportacionis seriei premissorum occurrente, predieti magister Jo­hannes Archidiaconus et Laurencius fily Stephani de Ewsy, et Gugh filius Gugh ab vna, et predieti magistri Jacobus et Paulus fily Douse parte ab altéra ad uostram personaliter accedentes pre­senciam, nobis literas predieti Capituli Agriensis demonstrarant

Next

/
Thumbnails
Contents