Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

Quod Ladislaus filius walteri pro se personaliter, et pro Johanne, ac Blasio fratribus suis carnalibus absque litteris procuratorys ab vna, et magister Teutus magister Janitorum nostrorum personaliter parte ab altéra coram nobis constituti per eundem Ladislaum suo, et dictorum fratrum suorum nomine propositum extitit et relatum organo viue vocis, quod ipse quandam possessionem suam empticiam Belch vocatam in Comitatu Tholnensi existentem cum ecclesia lapidea in honore sancte Katerine denouocon­structa, sed nondum totaliter perfecta, cum omnibus vtilitatibus et pertiuencys suis vniuersis, et cum litteris et muni­mentis quibus mediantibus, ipsa possessio per dictum walterum, et filios suos vsque nunc fuisset possessa, eidem magistro Teutus, et suis lieredibus heredumque suorum successoribus dedisset et cou­tulisset, ac idem Ladislaus suo, et dictorum fratrum suorum nomine et vice, dedit et tradidit coram nobis Jure perpetuo et irreuocabi­liter possidendam, et quia prefatus Ladislaus, pro Johanne et Bla­sio fratribus suis carnalibus absque litteris procuratorys astabat, Ideo idem Ladislaus," ipsos Johannem, et Blasium fratres suos in octauis festi Penthecostes proxime venturis, aut proprys eorum in personis coram nobis statuere, aut pro eisdem cum sufficientibus et legitimis procuratorys litteris conparere, et premissam possessionem, in quindenis predicti festi Penthecostes ipsi magistro Teutus sta­tuere et perpetuare, et dictam donacionem possessionis prenotate, per eosdem fratres suos in perpetuum sine defectu et variacione obseruari facere teneretur. hoc eciam declarato. quod si qui processu temporum aliquam litis materiam contra eundem magistrum Teutus et suos heredes, racione possessionis memorate suscitauerit. extunc idem Ladislaus, et sui heredes, ipsum magistrum Teutus et suos (igy) posteritates expedire teneretur proprys suis laboribus et ex­pensis. tali obligacione interiecta, quod si dictus Ladislaus, vei fratres sui Antedieti, prenotatam possessionem, in ipsis quindenis festi Penthecostes, eidem magistro Teutus perpetuare nollent, vei dictus Ladislaus, ipsos fratres suos, in dictis octauis festi Penthe­costes coram nobis statuere, aut pro eisdem cum sufficientibus lit­teris procuratorys conparere non curaret, extunc idem Ladislaus, in quinquaginta marcis ante litis ingressum persoluendis, contra eundem magistrum Teutus conuinceretur eo facto prout idem La­dislaus se personaliter ad id sponte obligauit coram nobis, Dátum

Next

/
Thumbnails
Contents