Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

dictas partes(az „inter" kimaradt) eciam hoc ibi ordinatum extitisset, quod quandocunque tempore inondacionis dicti fluuy Hortobag pro transfretantibus naues necessarie existerent, ipsas naues dicte par­tes communiter ordinare et ibi seruare ac prouentus earuudem na­uium sicut et tributi equaliter percipere et inter se diuidere tem­poreque uecessitatis preallegatas naues de communi expensa ex reditibus seu lucris earundem nauium prouenienti semper reparare et reintegrari facere tenerentur naues supradictas; pontem eciam super aunotato fluuio Hortobag, in quantum ipsos dictus pons con­tingeret similiter communiter reparare deberent et inter se conser­uare. Dicte autem due dimidietates ipsius ville Zaammunustura, prout similiter prelibati regius et nostri homines nobis expresserunt hys signis ab inuicem distinguntur : quod primo incipit a plaga orientali super quodam fluuio seu alueo Arcus vocato et abinde inter sessiones Petri dicti Dychew et Nicolai fili Pauli hospitum de ea­dem Zaam venit ad médium eiusdem ville et ipsam villám per médium quoad longitudinem suam diuidendo transit ad plagam occidentalem, ita videlicet, quod dicta sessio ipsius Petri dicti Dychew cum alys locis sessionalibus a parte memorate possessionis Cliech adiacentibus, eisdem filys Stephani et Gugh filio Gugh ac ipsorum heredibus, annotata uero sessio Nicolai fili Pauli cum alys locis sessionalibus a parte dicte terre Myseche adiacentibus, pre­libatis filys Dowse et posteritatibus eorundem, modo quo supra, remansissent possidenda. Quo eciam die ipsius possessionarie diui­sionis et statucionis prefatus Laurencius filius Stephani pro La­dizlao, Stephano, Nicolao, Johanne et Petro filys suis cum litteris procuratorys honorabilis capituli ecclesie Strygoniensis specialiter ad hoc datis et confectis; memoratus uero Gugh filius Gugh pro Elia, Andrea, Petro et Mychaele filys suis cum litteris procuratorys prepositi et conuentus monastery beate Margarete virginis de Hothwan ex una, item Jacobus filius eiusdem Dowse pro Stephano et Ladizlao filys suis, Paulus uero filius eiusdem Dowse pro La­dizlao, Nicolao et Gregorio similiter filys suis cum litteris procu­ratorys prepositi et conuentus monastery sancti Stephany protho­martiris de promontorio Waradyensi sufficientibus inibi comparen­tes, premissam totam composicionis formám et possessionariam sta­tucionem acceptassent in persona filiorum suorum supradictorum per eosdemque premissa et singula premissorum obseruari debere in

Next

/
Thumbnails
Contents