Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

cium vtrarumque spontaneam confessionem, secundum quod in presentibus superius declaratur facerent et exsequerentur Jure exi­gente vsque festum beati Michaelis archangeli prenotatum, etabhinc omnium premissorum seriem prout fieret oportunum cum cursibus metarum adoctauas festi predieti beati Michaelis archangeli tunc venturas nobis amicabiliter rescriberet Capitulum prenotatum, Quibus quidem octauis festi beati Michaelis archangeli occurrenti­bus, Prefati Demetrius et dyonisius Litteratus pro se personaliter. Pro dicto autem Ladislao fratre ipsorum cum procuratorys litteris dicti Conuentus ecclesie de Lelez ab vna, Item magister Stephanus filius Detrici, Johannes filius Thome, et Thomas filius Ladislai, pro se similimodo personaliter, Nicolaus vero filius Damiani, pro Petro, Boxa et Nicolao filys Francyk, ac Dominico filio Cosme cum procu­ratorys litteris dicti Conuentus de Lelez, pro Nicolao autem et francyk filys Nicolai fily Boxa, Johannes filius Ladislai cum nostris litteris procuratorys, Necnon idem magister Stephanus filius Detrici, pro Georgio filio Nicolai, ac Thomas prenotatus filius Ladislai, pro Jí-ichaele et Ladislao fratribus suis ambo cum litteris procuratorys eiusdem Conuentus de Lelez, Johannes autem filius Thome, pro Symone et Ladislao fratribus suis cum procuratorys litteris Comitis Nicolai drugeth pridem Judicis Curie Regie, prefatum Nicolaum filium Petri vt prefertur in etate tenera fore constitutum asserendo parte exaltera coram nobis constituti, Litteras prefati Capituli Agryensis ecclesie in facto ipsius diuisionis possessionarie rescripcio­nales nobis presentarunt, Inquarum tenoribus inter cetera repperi­mus contineri, Quod idem Agryensis ecclesie Capitulum nostris Juridicis peticionibus ac Justicie annuens, vt tenetur, cum Nicolao dicto Natyr Homine nostro, de Curia nostra specialiter ad premissa exsequenda deputato, ac Ladislao filio Pangracy de Cheley, et Paulo filio Nicolai de Butka, similiter hominibus nostris, Tres homines eorum viros Idoneos, videlicet magistrum Lukam Litteratum subno­tarium eorum, pro parte eorundem filiorum Gregory actorum, Item Ladislaum dyaconum et clericum chori ipsorum, pro parte memora­torum magistri Stephani fily Detrici, Georgy fily Nicolai, Nicolai fily Petri, necnon filiorum Thome fily Symonis Item dominum Paulum sacerdotem magistrum altaris beate ma­rié Magdalene, de ecclesia sancti Petri apostoli de promontorio Agryensi, pro parte dictorum filiorum 41 Zichy-család Okmánytára. II. köt.

Next

/
Thumbnails
Contents