Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
lez, pro Boxa et Nicolao fratribus suis, ac dominico filio Cosme inibi astiterant, Item Nicolao et francyk filys Nicolai fily Boxa, Georgio filio Nicolai et Nicolao filjo Petri puero conparentibus, Primo accessissent ad faciem capitalis possessionis ipsorum Zeech prenotate; et licet ipsi conniuentibus volentibus et consencientibus preallegatis actoribus, ex vna, et quibusdam ad causam attractis. Excepto ipso magistro Stephano filio Detrici parte ex altéra, pretactas coadequaciones et rectificaciones vniuersarum possessionum et porcionum possessionariarum earundem parcium in dictis Litteris prefati Capituli priuilegialibus nominatarum specialiterque Juxta continenciam premissarum nostrarum litterarum, inibi incipere, eosdemque actores ex ipsa participare voluissent, Tamen quia pretaxati fily Francyk et fily Nicolai, fily Boxa duas possessiones Albun et Noghbochkou vocatas, fertiles et habitatoribus decoratas, Memorati vero fily Ladislai fily Thome alias duas possessiones Nogtehna, et Polyanka nuncupatas similiter populosas, Et in prescriptis Litteris sepefati Capituli priuilegialibus diuisionarys nominatim contentas, Sub forma excepcionis, eisdem adequacioni et rectificacioni subicere non permisissent, Sed earundem adequacionem si adequari deberent, nostre deliberacioni conmisissent, Obhoc pretactus magister Stephanus pretextu excepcionis dictarum quatuor possessionum, adequacioni, non conmissarum non permisisset inchoavi; In dicta capitali possessione Zeech vtpote porcione sua et in alys possessionibus suis adequacionem prenotatam se, similiter in Hac parte nostre deliberacioni conmittendo, attamen prelibati actores dictas partes, eo toto, ad suarum possessionum adequacionem et rectificacionem ab inde adducere, presto fuissent et parati, Sed quia sepedictus magister Stephanus racione quo supra, cum alys consanguineis suis interse discordassent, Ideo ipsi pro tali discordia atque contradiccione nichil de premissis faciendis absque nostro scitu, fiualiter perficere potuissent, Prefata denique, annotati Capituli testimonia similimodo personaliter, coram ipso Capitulo comparendo, premissa sic, Sicut ibidem, ydem homines nostri eidem Capitulo consequeuter affirmassent, verumquia Nobiles annotati, inpredicta conposicione in presentibus superius expressa de possessionibus eorum, quarum nomina in premissis diuisionarys Litteris, premissi Capituli priuilegialibus coutinerentur preter sextam partém dicte possessionis Zeech nullám possessionem sev possessionariam porcionem ab annotata possessio-