Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
cum procuratorys litteris prelibati Conueutus de Lelez parte exaltera, vt series priorum litterarum nostrarum declarabat iu festő beatorum Symonis et Jude apostolorum sub Anno domini Millesimo, trecentesimo, quinquagesimo secundo transactis coram nobis constituti proposuerant viua voce, Quod ipsi in causa per eundem Demetrium filium Gregory, contra annotatos ceteros nobiles, Super facto po-^essionarie diuisionis coram nobis mota, Optenta prius concordandi nostra Judiciaria Licencia in talem pacis deueneraut vniunem, Quod quia diuisio olym inter progenitores eorum mediantibus Litteris prefati Agryensis ecclesie Capituli priuilegialibus, in possessionibus eorum facta, ipsis equalis esse, Eoquod porcio aliquorum ex ipsis fertilior. vtilior et fructuosior, ac melior, quam ceterorum esse dinossceretur non videretur, pro eo taliter disposuissent, Quod homines nostri infra declarandi, Sub testimonys prefati Capituli, in octauis diei Strenarum tunc venturis ad facies vniuersarum possessionum possessionariarumque porcionum vnicuique ipsorum in dicta primaria diuisione inter progenitores ipsorum in dictis litteris prescripti Capituli priuilegialibus facta deuolutarum, et in eisdem litteris ipsius Capituli nominatim contentarum, Excepta solummodo sexta parte possessionis Zeecb, dictos magistrum Stephanum filium detrici, Georgium filium Nicolai, et Nicolaum filium Petri tangente accedendo, visa ipsarum qualitate quantitate vtilitate et valore deo preoculis habito, vnacum alys probis viris dictam diuisionem possessionariam, inter progenitores dictorum nobilium mediantibus dictis litteris prelibati Capituli priuilegialibus olym factam vnicuique ipsorum nobilium adequarent, sev rectificarent, ac Siluas ipsorum inter ipsos vsque tunc indiuisas equaliter diuiderent in partes condecentes, Scribentes itaque prefato Agriensis ecclesie Capitulo eorum Amiciciam peciueramus reuerenter, vt ipsorum mitterent Homines vtrisque partibus fidedignos, Coram quibus homines nostri vtrisque partibus assignati, in presentibusque infra declarati, Indictis octauis diei Strennarum ad facies premissarum possessionum accedendo, omnia premissa et queuis singula premissorum facerent et exsequerentur Juris ordine obseruato abhinc ipsius possessionarie diuisionis et adequacionis seriem prout fieret opportunum per idem Capitulum ad octauas festi beati Georgy martyris tunc affuturas nobis rescribi postularamus, Tandem ipsis octauis festi beati Georgy martyris occurrentibus predicti Demetrius et Dyonisius fily Gregory