Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
las per omnia ab eisdem abstulerit, Pugilem congressum prenotatus vero Petrus filius laurencii in eo vt in premissa totali accione et acquisicione eiusdem magistri Johannis fily ladislai inculpabilis extiterit et inmunis Pugilem iucongressum quos melliores et agiliores invenire potuissent feria secunda proxima post festum natiuitatis virginis gloriose nunc proxime venturum in conspectu regio in area certaminis duelli super equis et in armis militaribus ad id aptis contra se se pugnaturos statuere debuissent, Tandem licet terminus dimicacionis dicti duelli nundum (igy) aduenerit, tamen Michael filius Andree pro ipso magistro Johanne filio ladislai cum procuratoriis litteris Capituli ecclesie Waradiensis ab vna et prenominatus Petrus filius laurencii personaliter parte ab altéra, ad nostram Judiciariam veniendo presenciam, se super premissis, ad pacis reformacionem per nos admitti instantissime postularunt, quas cum nos propter instantissimas eorum petieiones, ad ipsius pacis reformacionem beneuole admisissemus, demum partes prenotate ad nostram Judiciariam redeuntes presenciam per ordinacionem proborum et nobilium virorum pacern parcium zelancium, vt omnis fomes invidie, Ire, rixe et ody de medio ipsorum penitus et in totoeuelleretur et se eterne pacis pulcritudine quirent et valerent amplexari, Ipse partes super omnibus premissis et singulis premissorum ac alys causis et causarum quibuslibet generibus, quoquomodo vsque ad hec tempóra inter eos inotis et excitatis altér eorum alterum reddidissent expeditum et per omnia absolutum ymmo reddiderunt et commiserunt coram nobis, vniuersasque litteras, super premissis causis vsque nunc emanatas et confectas, Inquisicionales, Judiciales et eciam quaslibet alias vanas, cassas, friuolas, viribusque carituras, reliquissent, ymmo reliquerunt coram nobis, de Judicio autem habite pacis premisse partes nos communiter conplacare assumpsissent. Dátum Bude secundo die festi beati Bartholomei apostoli, anno domini M ra 0 ccc m o l m o quinto. Papiron, hátlapján az országbírónak kétfejű sast előtüntető pecsétjével; 1. b., 273.