Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

366. 1332, Buda. Miidós nádor, Lölcös fiának Miklósnak, a ma­dai és csokályi birtokok ügyében kivánt oklevelek elömutatására halasztást enged. Nos Nicolaus Regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum damus pro memória filius dominici de pazan Nicolaus filius Gunter, lakch filius Boda et N ex quibus idem dyonisius pro se personaliter, pro alys vero predictis cum literis procuratoriis Conuentus saucte crucis de Lelez astitit contra Nicolaum filium Leukus puerum in etate tenera constitutum personaliter....:... iuxta continenciam literarum dicti Conuentus ecclesie de Leleez eitatoriarum in octauis festi beati Michaelis Archangeli mouere habebat coram nobis, quia prelibatus dyonisius filius dominici ex­hibicione quarumdam literarum nostrarum ipsum Nicolaum filium Leukus Instrumenta sua super facto possessionum mada et chukul vocatarum confecta contra se et dictos alios nobiles cum Judicio sex marcarum exhiberi debere declarabat, Nicolaus vero fráter Sudak tutor videlicet ipsius Nicolai fily Leukus pueri velut premit­titur, in tenera etate constituti coram nobis astando eundem Nico­laum puerum propter suam etatem tenerrimam dicta Instrumenta eoque dicto Leukus patre ipsius Nicolai ab hac luce decesso ipse Nicolaus filius suus vbi dicta Instrumenta existerent, ignoraret, nec apud suas manus haberentur, ad presens exhibere non posse indicabat, se ad exhibieionem eorundem vlteriorem terminum ipsi Nicolao filio leukus pernos assignari postulabat, Ideo ad octauas festi beati Georgy martyris nunc venturas duximus prorogandam eo modo, vt tunc idem Nicolaus filius Leukus dicta sua Instrumenta in facto dictarum possessionum Mada et Chukul confecta cum dicto Judicio sex marcarum exhibere teneatur coram nobis. Dátum Bude decimo die termini prenotati. Anno domini M° ccc m o quinqua­gesimo secundo. Kivül: Pro dyonisio filio dominici de pazau ac alys contra Nicolaum filium Leukus super exhibendis Instrumentis ad octauas festi beati Georgy martyris cum Judicio sex marcarum prorogatoria. Papiron, zárlatán kis barna pecsét töredékeivel; 36. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents