Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
in domino debitas et deuotas patentes litteras vestre serenitatis ad Citaciones Inquisiciones prohibiciones possessionum reambulaciones et recaptiuaciones ac metarum earundem erecciones necnon ad omnia alia que in talibus processibus fíeri consuueuerunt (igy) Juxta Regni vestri consuetudinem exsequenda per Anni circulum magistris Tuteus et vezzeus, Nicolao et ladislao filys eiusdem magistri Tuteus, graciose datas et concessas reeepimus honore cum decenti et Juxta earundem continenciam vnacum desow filio Jone homine celsitudinis vestre vnum exnobis fratrem videlicet Johannem protestimonio transmissimus ad premissa et queuis singula premissorum fideliter exsequenda Qui postmodum ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod sicut prefatus homo vestre sublimitatis presente predieto fratre nostro feria secunda proxima post festum sancte Trinitatis proxime preteritum anobilibus conprouincialibus, et ab alys libere condicionis hominibus aquibus decuit scire potuisset premissa diligenti et fideli in quisicione sic sciuisset, quod cum valentinus Jobagio prenominatorum magistrorum Tuteus et vezzeus Nicolai et ladislai filiorum eiusdem magistri Tuteus de Kethmonustura feria secunda proxima post festum penthecostes proxime preteritum vnacum quodam Jobagione magistri Petri fily condam Herrici Bani de Zekchov super fluuio danobi in Naui ad villám magistri prefati magistri petri Zanthov vocatam deuenisset officiales et populi eiusdem magistri Petri de predicta villa Zanthov super ipsum valentinum insurgentes eundem Captiuassent et vestimenta sua ac alias res apud ipsum in ventas ab ipso abstulissent culpis suis non exigentibus lite pendente inter ipsum magistrum Tuteus et Petrum supradictos, Dátum Sabbato proximo post festum Corporis xpi, Anno domini M° c°c°c° xl m o Nono. Kivül: domino Regi pro magistris Tuteus et vezzeus ac filys eiusdem magistri Tuteus contra magistrum Petrum filium Herrici de Zekchov Inquisitoria. Papíron, zárlatán kerek pecsét töredékeivel ; 211. B. 328.