Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

honore cum decenti, et iuxta earundem continenciam vnacum Ste­phano de Be vestra suhlimitas, magistris Theutheus et vezzeus, Nicolao et ladislao filys eiusdem magistri heus, ad Citaciones Inquisiciones prohihiciones possessionum reambulaciones et recaptiuaciones, ac earundem erecciones, necnon ad alia omnia, que iuxta regni vestri consuetudinem, talibus in processibus fieri consueuerunt, per anni circulum suo concessit pro pristaldo, nostrum hominem videlicet magistrum Emericum Canonicum eccle­sie sancti Johannis de Castro quinque ecclesiensi ad premissa et singula eorundem exsequenda pro testimonio transmisimus, fidedi­gnum, qui postmodum ad nos reuersi nobis concorditer retulerunt, quod sicut prefatus homo vestre celsitudinis presente predicto nostro testimonio, feria tercia proxima post festum sancte Trinitatis proxime preteritum, Anobilibus conprouincialibus et ab alys cuius­uis status et condicionis hominibus scire potuisset, prehabita dili— genti et fideli Inquisicione sic sciuisset, quod magister philpus filius laurency de Korough feria tercia proxima post festum beati Georgy martyris anno inpresenti preteritum, quindecim harmatos homines et alios famulos suos quamplures super domum propriam prenominatorum magistrorum Theutheus et vezzeus, Nicolai et la­dislai filiorum eiusdem magistri Theutheus in possessione eorum Chenereue vocata in Comitatu Baraniensi existente habitam desti­nasset, et eandem domum eorum frangi et vnum famulum ipsorum nomine Beke de eadem extrahy et eundem enormiter verberari et letalibus wlneribus wlnerari fecisset per que wlnera duo digiti dextre manus eiusdem Beke amissi extitissent, et vniuersas res eiusdem Beke in eadem domo inuentas auferri etasportari, exquibus rebus idem magister philpus vnam tunicam virilem de panno darouch eidem Beke coram ipsis restitui fecisset, dátum in die corporis xpi, anno eiusdem M° ccc° xl m 0 Nono. Kivül: domino Regi, pro magistris Theuthus et vezeus Nicolao et ladislao filys ipsius magistri Theuths (igy) contra ma­gistrum philpus-de Korough super fraccione domus et verberacione Beke famuli eorundem, ac spoliacione eiusdem Inquisitoria. Papíron, zái-latán hosszúkás pecsét töredékeivel; 211. B. 324. Zicliy-család Okmánytára. II. kiit.

Next

/
Thumbnails
Contents