Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

Barthalyem et Petro filio Cosme predicto, ac Andrea et Nicolao filys Mark, quinta vero pars a parte ville Chata, Michaeli filio Pauli et per eos eorum heredibus heredumque suorum successoribus, in filios filiorum suorum perpetuo possidendas tenendas et habendas, Ita tamen quod si quarumcunque parcium predictarum racione sue porcionis terre predicte uellent agrauare et alienare, partes in communi adiuare et defendere equaliter tenebuntur, Tali eciam ligamine interposito, quod si que parcium processu temporum pre­sentem diuisionem nollet acceptare ante litis ingressum comiti Posoniensi viginti marcas et quatuor Judicibus nobilium quatuor marcas, si forsitan vellet retractare dare et persoluere teneatur. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem presentes concessi­mus litteras sigillis nostris munimine consignatas. Dátum in festő beati Galli abbatis. Anno domini M° ccc° vigesimo tercio. Trans­sumpcio facta est in Capitulo Anno 1348. Egyszerű másolat a XVII-ik század elejéről; 29. C. 1. Fagy Imre, 245. 1349, Buda. I. Lajos király előtt Tötös mester és Besenyő Gergely, Loca, Cheneréve, Kundaszentmiklós, Hodos és Beleli Bara­nya vármegyei birtokokat illetőleg, csere-szerződésre lépnek. Nos Lodouicus dei gracia Rex Hungarie Memorie commen­dantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis Quod Tuteus magistro Janitorum nostrorum abuna et magistro Gregorio Bisseno Comite Bissenorum parte exaltera coram nobis personaliter constitutis propositum extitit per eosdem viua voce et relatum quod ipsi in possessionibus eorum infrascriptis, talem pos­sessionariam permutacionem fecissent perpetuo duraturam quod prefatus magister Gregorius Bissenus possessiones, suas aquisiti­cias Loca et Chenerewe vocatas in Comitatu de Baranya habitas prefato magistro Tuteus et eius heredibus heredumque suorum successoribus cum omnibus earum vtilitatibus et pertinencys vniuersis quouis ; nominis vocabulo vocitatis in superfieys earundem habitis per formám concamby dedisset tradidisset et assignasset ymo dedit tradid.it et assiguauit nostri in presencia perpetuo et Zichy-család Okmánytára. II. köt. 23

Next

/
Thumbnails
Contents