Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
Mathey de Trincinio et aliorum infideliura baronum tunc in isto regno vigentis, spoliati depredati nimiaque inopia inducti recessissent et disgregati fuissent a facie possessionis supradicte et sic nullo unquam tempore rursus ad faciem eiusdem propter insidias emulorum suorum redire potuissent. Nomina autem ista pro parte dictorum actorum recitancium bee essent: Petrus filius Jacobi, Ladizlaus filius Vincency, Albertus filius Pouka, nobiles de Kalno; item Paulus filius Ladizlay et Ladizlaus filius Gregory ut dicitur nobiles de Tereztenye ac pretactus magister Stephanus filius Stephani de Elswafew; item populares homines de villa Ordo viginti tres in numero, vtpote hospites et jobagiones regy immediati, vicini et commetanei possessionis litigiose supradicte, ex quibus quidem propinquis vicinis et commetaneis aliqui, vtpote magister Stephanus et Petrus nobiles de Kalno, premissa assertiue et indubitantes se scire, alv vero a primis progenitoribus suis et annosis hominibus illius prouincie audiuisse, ipsis consequenter affirmassent, ita videlicet : quod annotatus magister Stephanus dixisset, quod olym et in pristinis temporibus sepedicta possessio litigiosa semper Koachy fuisset vocata sed dum eadem per Dominicumfilium Porch quondam palatinum tempore dicte guerre, ad suum scitum extitisset occupata idem Dominicus palatínus ipsam Egurzegh fecisset appellari; Albertus vero filius Pouka satis annosus homo sic retulisset, quod prelibata possessio ad suam recordaciouem semper Egurzegh vocata fuisset, sed tamen ex auditu audiuisset, ipsam eciam antea Koachy vocatam fuisse. Vbi tamen memorati fily Johannis ad causam atracti contra personas dicti Petri fily Jacobi, Ladizlay fily Vincency de Kalno, Pauli et Ladizlay de Tereztenye fecissent excepcionem, cuius quidem excepcionis racionem ipsi coram nobis debere allegari commisissent. Pro parte autem dictorum filiorum Johannis ad causam atractorum ipsi eodem die et loco a nobilibus et popularibus hominibus, similiter deum et eius iusticiam pre oculis suis ferentes et stúdiósé inquirentes, super premissis articulis talem sciuissent veritatem : quod pretaxata possessio litigiosa nullo unquam tempore hoc nomine Koachy, sed semper ab antiquo vocata fuisset Egurzegh et nunc vocaretur. Nomina autem pro parte dictorum filiorum Johannis quo supra recitancium hee essent: Johannes filius Dominici de Laad et de Kapuina, Stephanus filius Lukachy de Kurychyau et de Nouak nobiles; item Petrus et Johannes fily Pauli, hospites de Zicliy-család Okmánytára. II. köt. 22