Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
Wyllermy palatini, presente Kunchlino presbytero ydoneoque testimonio dicti capituli Scepsiensis, per ipsum capitulum pro negocy infrascripti execucione transmisso, in vigilia festi beatorum Petri et Pauli apostolorum, in anno prefíxo pretörita, in comitatum (így) de Torna accedendo ibidem ab omnibus, quibus decuisset et licuisset, diligenter inquirendo talem de subsequentibus scire potuisset veritatem : quod supradicta possessio Egurzegh vocata extitisset et hoc nomine communiter ab omnibus vocaretur et nunquam ipsam possessionem Koachy appellatam seu vocatam sciuissent aut cognouissent nisi nomine prenotato. Quarum predictarum litterarum per predictas partes in alterutrum modo premisso factis exhibicionibus, quia prefati Paulus filius Pouka et Georgius filius Mathe actores predictam possessionem Koachy, ydem vero fily Johannis dicti Eius in causam atracti eandem possessionem Egurzegh contrariose vocari proposuerant et asseruerant, ex eoque in facto eiusdem possessionis de rigore equitatis, communi inquisicione mediante, nos veritatem sciscitare oportebat, ideo dicto capitulo ecclesie Agriensis amicis nostris litteratorie scribentes eorum amiciciam petiueramus diligenter; quatenus duos mitterent ex ipsis viros ydoneos pro testimonys fidedignos, quibus presentibus Jacobus filius Petri de Kerezthwr pro parte Pauli fily Pouka et Georgy fily Mathe actorum, item Martinus filius Nicolai de Zepethnyk pro parte dictorum filiorum Johannis dicti Eius in causam atractorum, homines domini regis de curia regia ad hoc specialiter transmissi in octauis festi beati Georgy martyris, anno in presenti preteritis, ad faciem prefate possessionis litigiose, partibus vei earum legitimis procuratoribus presentibus, vicinisque et commetaneis eiusdem vniuersis, specialiterque predictis vicinis et commetaneis, in prescriptis litteris regalibus nominatim expressis, qui nunc superstites existerent, Jegitime conuocatis aecederent et predicte partes prefata earum instrumenta vniuersa coram nobis modo premisso in alterutrum exhibita in facie eiusdem possessionis litigiose coram eisdem vicinis et commetaneis in specie exhiberent et ipsis presentibus perlegi facerent sine variacione aliquali et hoc habito eandem possessionem litigiosam per veteres suas metas et antiquas a primisveris etcertis metis vsque ad finálés metas, in preexhibitis litteris regalibus, in facie eiusdem vt premisimus per vtrasque partes exhibendis, contentas, iuxta formám earundem litterarum, modo quo supra exhibi-