Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

calumpnia et controuersia, nisi lingua proborum virorum robur ad­hibeat, aut scriptura litterarum ; Igitur vniuersorum noticie harum serie declararaus; Quod nobili viro magistro Akus magnó; scilieet filio Michaelis de genere Akus prose personaliter, ae dyonisio et Ladislao filys suis, ab vna, Johanne vero filio Laurency de Zywly genero suo parte abaltera coram nobis personaliter constitutis di­ctum et confessum extitit sana mente vltroneaque uoluntate Akus fi­lium Mychaelis pereundem; quod ipse filiali dileccione simul et affeccione, quam ex instinctu nature erga nobilem dominam filiam suam Elenam nomine eidem Johanni filio Laurency subarratam ge­rit ductus, quartam partém rectam inporcionibus suis possessiona­rys nominatim in tribus possessionibus infrascriptis videlicet Akusmonustura in Zonuk. Gyos in Pestiensi et Akuspala­t a i a in Strigonyensi Comitatibus et in omnibus alys possessionibus vbique in Regno ipsum quocunque titulo contingentibus, habitam vnacum iure patronatus ecclesiarum in ipsis possessionibus subqui­buslibet honoribus fundatarum, ac quibuslibet alys vtilitatibus ad eandem quartam partém pertinentibus, terrys arabilibus scilicet, Siluis, nemoribus, Pratis, Piscinis, Aquis, Molundynis, et alys re­ditibus fructibus, et pertineneys que nunc sunt, aut forent uel fieri possent liumanam perindustriam in futurum de beneplacito et con­sensu filiorum suorum predictorum, prout retulit, dedisset, contu­lisset, donasset et donauit Coram nobis eidem Elene filie sue, per ipsamque memorato Johanni filio Laurency cui tradita extitit, et ipsorum heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam, pariter et habendam; Nulío dominio proprietario sibi et eisdem filys suis, ac ipsorum posteris deinceps reseruato in eadem; Sed totum ius eiusdem in prefatos Johannem et Elenam filiam suam, ac ab ipsis posteritatem propa­gandam transferendo, tamquam veros dominos et legitimos posses­sores ; Incuius quidem donacionis facte reconpensacionem aliquam prenominatus Johannes filius Laurency sponte assumpsit memoratum magistrum Akus socerum suum per egritudinem agrauatum, fouere, educare, et susteutare quamdiu vixerit in uestitu et victu, beniuole sibi tribuendo necessaria; Ceterum tamen condicione huiuscemodi expressa quod si prefatam dominam filiam suam sine heredum sa­lacio (igy) decedere contingat, extunc, predicta quarta pars posses­sionaria iam per ipsum Akus donata, premissa extimacione proborum

Next

/
Thumbnails
Contents