Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
distingerent, cuique parti sua possessionaria Jura pacifice conmittendo, si partes coneordes fierent in ostensione et demonstracione cursuum metarum predictarum et per alios aliquos non fieret contradictum, contradietores vero si qui fierent citarent contra eam partém, quam deceret, ad octauas beati Georgy martyris iam venturas racionem coutradiccionis eorum reddituros in presenciam vestre maiestitis. Si autem idem Thomas filius Ladizlay in aliquo contradiceret, citare non incumberet, quia cum in lite sit, racionem contradiccionis sue in eodem termino reddere oporteret. Particulam enim terre littigiosam signis pro metis positis consignando et regali mensura mensurando vei visu considerando vnacum alys probis viris estimarent regni consuetudine exigente. Nichilorninus, si eedem partes in facto demonstracionis et ostensionis predictarum metarum, quo supra, concordes esse non possent, tunc facta estimacione particule terre littigiose a vicinis et commetaneis possessionis Tusa et possessionarie particule terre antedictarum ac ab alys probis hominibus inibi conuocatis, a quibus decens et expediens fieret de eo, vt que parciium veriores et cerciores metas sue possessionis et possessionarie particule ostenderet, habita diligenti investigacione et requisicione, scirent et viderent omnimodam veritatem et posthec nos seriem omnium premissorum cum cursibus metarum nominibus contradictorum et citatorum ac estimacione particule terre littigiose tum scita veritate, que parcium veriores metas ostendere necnon tocius facti processu ad octauas beati Georgy martyris iam venturas in nostris litteris vestre fideliter rescriberemus maiestati. Nos igitur legitimis et congruis postulaciouibus eiusdem comitis Pauli ac iusticie anuentes cum prefatis Mychaele filio Boxa et Nicolao dicto Besenew, hominibus vestris, nöstros homines viros ydoneos, videlicet dominum Thomam sacerdotem de choro nostro pro parte annotatorum Nicolai fily Markalphy, Nicolai fily Blasy, Ladizlay fily Bod, Nicolai fily Johannis actorum, ac dominum Johannem sacerdotem , similiter de choro nostro pro parte eiusdem magistri Thome ad causam attracti transmisimus pro testimonys ad premissa exsequenda. Qui quidem homines vestri tandem ad nos reuersi, presentibus et audientibus dictis testimonys nostris, nobis retulerunt isto modo : quod ipsi vnacum eisdem ^testimonys nostris in dictis octauis passce domini iam preteritis accessissent ad faciem possessionis Tusa et possessionarie porcionis Zichy-család Okmánytára. II. köt. H