Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)
filius Bud et Nicolaus filius Markalphy aetores vei ipsorum legitimi procuratores, similiter veros et directos cursus metarum possessionis ipsorum Tusa sepefate, demonstrent et ostendant et, facta huiusmodi demonstracioue, ydem homines regy presentibus vestris testimonys possessiones parcium iuxta cursus earundem metarum per ipsas partes demonstratarum seu ostensarum a se inuicem separent et distingant, cuique parti sua possessionaria iura pacifice conmittendo; si partes concordes fuerint in ostensione et demonstracioue cursuum metarum predictarum et per alios aliquos non fuerit contradictum: contradictores vero, si qui fuerint, citent contra eam partém, quam decebit, ad octauas beati Georgy martyris nunc venturas, racionem contradiecionis eorum reddituros, in presenciam regie maiestatis; si autem idem Thomas filius Ladizlay in aliquo contradixerit, citare non incumbit, quia cum in lite sit racionem contradiecionis sue in eodem termino reddere oportebit; particulam enim terre litigiosam signis pro metis positis consignando et regali mensura mensuraudo velvisu considerando vnacum alys probis viris estimeut, regni consuetudine exigente. Nichilominus, si eedem partes in facto demonstracionis et ostensionis predictarum metarum concordes esse non possent, tunc , facta estimacione particule litigiose, a vicinis et conmetaneis possessionis'Tusa et possessionarie particule terre antedictarum ac ab alys probis hominibus inibi conuocatis, a quibus decens et expediens fuerit, de eo, vt que parcium veriores, cerciores et iustiores metas sue possessionis vei possessionarie particule ostenderint, habita diligenti investigacione et requisicione, sciant, videant, scrutentur et inuestigent omnimodam veritatem; et post hec seriem omnium premissorum cum cursibus metarum, nominibus contradictorum et citatorum ac estimacione particule terre litigiose cum scita veritate, que parcium veriores metas ostenderit, necnon tocius facti processu domino nostro regi in vestris litteris ad dictas octauas beati Georgy martyris fideliter reseribatis. Dátum in Wyssegrad, duodecimo die octauarum festi epiphaniarum domini predictarum, anno domini M° ccc° xl m 0 quinto. K i v ü 1: Amicis suis honorandis, capitulo ecclesie Agriensis, pro Thoma filio Ladizlay de Zeech contra Nicolaum filium Johannis, Nicolaum filium Blasy, Ladizlaum filium Bud et Nicolaum filium Markalphy , nobiles de Tusa, super possessionaria reanbulacione,