Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. II. (Pest, 1872.)

hominiim extiterat contradictor, perpetuo possidendam. Faeta autem ipsa statucione, si qui aliquod Jus in eadem possessionaria porcione se habere sperarent, illi dum velleut ordine iuris exequerentur. Et post hec seriem reambulaeiouis et statucionis dicte possessionarie porcionis cum cursibus metarum eiusdem ac serie tocius facti ad octauas festi sancti Jacobi apostoli eidem domino regi fideliter re­scriberet capitulum ecclesie Agriensis prenotatum. Tandem ipsis octauis festi sancti Jacobi apostoli occurrentibus, predictus Thomas filius Ladizlai personaliter ad nostram accedendo presenciam litte­ras memorati capituli ecclesie Agriensis nobis presentauit, in quibus vidimus contineri : quod idem capitulum Agriense nostris peticioni­bus annuens cum prefato Stephano dicto Baynuk homine regio ipso­rum hominem virum ydoneum videlicet dominum Mathyam sacer­dotem de choro ipsorum transmisissent pro testimonio. Qui quidem homo regius ad ipsum capitulum reuersus, presente et audiente testimonio ipsius capituli, eidem capitulo retulisset isto modo: quod ipse vnacum eodem testimonio ipsius capituli in dicto termino, vt­pote vigesimo secundo die festi natiuitatis beati Johannis baptiste iam preteriti, accessisset ad faciem possessionarie porcionis supra­dicte et eandem, vicinorum et commetaneorum ipsius legitimis con­uocacionibus factis et eisdem presentibus, per suas veras metas et antiquas penitus infra deelarandas iuxta demonstracionem predieti magistri Thome fily Ladizlai actoris, nouas metas iuxta veteres vbi necesse fuisset erigendo, reambulasset, reambulatamque et ab aliorum possessionarys porcionibus distinctam et separatam statuisset pre­fato Thome filio Ladizlai eo Jure, quo ad ipsum pertinere dignossee­retur, contradiccione quorumlibet non obstante, perpetuo possiden­dam. Et prefatus homo regius, similiter personaliter coram ipso ca­pitulo conparendo, premissa sic sicut idem homo capituli iamdicti eidem capitulo consequenter aífirmasset. Mete autem, quibus ipsa porcio possessionaria predicto Thome, quo supra, statuta a dicta possessione Tusa distingeretur et separaretur, prout idem homo re­gius et ipsius capituli testimonium eidem capitulo expressissent, hoc ordine protenderentur: prima enim meta inciperetur iuxta flu­uium Lyka a plaga orientali, vbi essent tres mete terree, due anti­que et tercia noua per ipsos posita et nunc eleuata; a quibus ver­sus plagam occidentalem egrediendo et per quoddam pratum trans­eundo veniret ad vnam metam terream, sub quadam arbore ilicis Zichy-család Okmánytára. II. kőt. 9

Next

/
Thumbnails
Contents