Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
575. 1341, Visegrád. 1. Károly király előtt Domonkos, tátomi részbirtokát, nyolcz márkáért négy évre Becsei Vesszösnek elzálogosítja. Nos Karolus dei gracia Rex hungarie Memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, Quod magistro Wezeus Aule nostre milite exvna, et dominico filio Gúnya parte exaltera in nostri presencia personaliter constitutis, per eundem dominicum filium Gúnya confessum extitit viua uoce et relatum, quod ipse pro quibusdam suis necessitatibus, et specialiter pro redempcioue suarum possessionum per ipsum pignori obligatarum, quandam possessionariam suam porcionem in possessione Tathun uocata in Comitatu Symigiensi existenti ipsum contiugentem, afesto beati Georgy martyris nunc venturo usque ad quartam reuolucionem eiusdem festi annualem eidem magistro Wezeus pro octo marcis denariorum, quamlibet marcam cum sex pensis banalium conputando plene ab eodem habitis coram nobis et receptis, pignori obligasset, hac tamen condicione iuterposita, quod fructus et utilitates iamdicte possessionarie porcionis usque ad quartam reuolucionem predicti festi beati Georgy martyris, ipseidem dominicus percipiet et habebit, si autem iamdictus domiuicus filius Gúnya, predictas octo marcas prefato magistro Wezeus usque quartam reuolucionem ipsius festi iam sepius nominati annualem, plenarie persoluere non posset uel non curaret, extunc conpletis ipsis quatuor aunis, prenominatus dominicus, prelibatam possessionariam suam porcionem, pro iamdicta pecuuie quantitate, taudiu donec ab ipso magistro Wezeus redimere posset, ad mauus eiusdem magistri Wezeus, titulo vei modo inpignoracionis resignaret et resignare teneretur ad utendum, prout idem dominicus ultranea se adid coram nobis obligauit uoluntate, dátum in Wyssegrad feria tercia proxima post festum passce domini Anno eiusdem M° ccc m 0 xlmo primo. Hátlapján pecsét nyomaival; 211. A. 186. Véghely D. Zicliy-család Okmánytára. I. köt. 39