Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
marcas conpoti Budensis in expedicionem iudiciorum suorum quibus idem homines de Symand contra ipsos coram nobis conuicti extiterant nobis persoluerunt pro eisdem. Si qui autem ex iamdictis hominibus de Symand a moderno tempore dicte possessionarie resignacionis aliqua nocumeuta Iniurias destrucciones vei desalaciones (igy) in eadem possessione Symand in preiudicium eorundem irrogarent in facto putenciali conuincerentur in instanti vt se dicti procuratores hominum de Symand vigore prescriptarum litterarum procuratoriarum suo et aliorum prefatorum hominum de Symand nomine ad hec omnia et queuis singula premissorum contra eosdem firmissime obligarunt presentes autem nostro priuilegio coníirmabimus dum nobis fuerint reportate Dátum Bude feria sexta proxima post festum Epiphanie domini Anno eiusdem Millesimo trecentesimo tricesimo Nono. Hátlapján pecsét nyomaival; 216*. G. 2. Nagy Imre. 1339. A kalocsai káptalan I. Károly királynak jelenti, hogy Becsei Tötös részére, Izbold birtokban a határjárás eszközöltetett. Excellentissimo domino ipsorum Karolo dei gracia Illustri Regi Hungarie. Capitulum Colocensis ecclesie oraciones in domino debitas et deuotas, patentibus literis vestre Serenitatis Juxta continenciam earundem receptis Cum dominico de Baya homine vestre celsitudinis, quem, nobili viro magistro Tuteus filio Emerici dicti de Beche, adcytaciones Inquisiciones prohibiciones possessionum reambulaciones nec non ad omnia alya que secundum regni vestri consuetudinem fieri consueuerunt per duos menses vestra coucessit sublimitas discretum virum magistrum Gregorium socium et concanonicum nostrum ad mandata vestra infrascripta fideliter exsequenda hominem nostrum Idoneum pro testimonio fide dignum duximus transmittendum, Qui homo vester, vnacum eodem nostro testimonio, postmodum ad nos rediens nobis dixit, quod, Idem, presente dicto nostro feria quarta proxima ante festum purificacionis beati virginis gloriose nunc proxime veuturum, ad faciem possessionis Izbold uocate accessisset, et ibi conuocatis vicinis et commetaneis eiusdem ab vna parte existentis (igy), uidelicet Stephano, Cosma