Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
onis. alie possessiones eorum dignoscerentur adiacere Ideu factum ipsius possessionis, ad fidem ipsius domini Abbatis eo modo submisissent quod in Octauis Strennarum tunc proxime venturis eedem partes, ad faciem eiusdem possessionis, vnacum Emerico filio dominici de Adach vei Thoma de Sary, aut Bodow filio Mark, de Ana pro parte abbatis Item Johanne filio Ladislai vei Luka de Bariska Aut Nicolao de Zapud pro parte dictorum filiorum Emerici pro hominibus Regys adducendis. Ac testimonio dicti Capituli Colocensis accederent, et vbicunque idem Abbas eandem possessionem circuendo, metam seu metas ipsius possessionis olim Ipolthloka nunc vero feuldwar .esse et sibi, ac sue ecclesie vigore dicti priuilegy, domini Andree Regis pertinere fide sua mediante, diceret, ibi, idem homines Regy sub testimonio dicti Capituli metas nouas erigerent, et sub ipsis metis, ydem fily Emirici, de Bechey, eandem possessionem, eidem abbati, et sue ecclesie Saxardiensi perpetuo et irreuocabiliter resignarent possidendam. Seriem autem omnium premissorum, partes in litteris dicti Capituli Colocensis nobis in Octauis Epyphanie domini reportarent. Tandem, ipsis octauis Epiphanye domini occurrentibus, predictus fráter Benedictus abbas Saxardiensis prose personaliter, et pro suo Conuentu cum sufficientibus procuratorys litteris eiusdem ab vna et prelibatus magister Tutheus, filius Emerici, de Bechey, similiter prose personaliter, et pro Wezzeus fratre suo Johannes dictus fodor, cum sufficientibus procuratorys litteris Comitis Capelle Regie, parte abaltera, ad nostram accedentes presenciam litteras sepedicti Capituli Colocensis nobis demonstrarunt Inquibus vidimus contineri, quod prenominati Johannes filius Ladislai de Boya pro parte magistrorum Tutheus et Wezzeus predictorum Item Emericus filius dominici de Adach et Bodow filius Mark de Ana pro parte ipsius Abbatis homines domini Regis vna cum Discretis viris magistro Gregorio Canonico ac magistro Benedicto Sublectore ecclesie Colocensis fidedignis testimonys eiusdem Capituli Colocensis in predictis Octauis Strennarum proxime preteritis, Ad faciem predicte possessionis olim Ipolthloka, nunc vero feuldwar vocate, accessissent, et ibidem, predictus magister Tutheus propria cum persona et Johannes dictus fodor, promagistro Wezzeus cum sufficientibus litteris procuratorys domini Regis Item Religiosus vir fráter Benedictus Abbas Saxardiensis, personaliter, et fráter Johannes de ecclesia Saxardiensi pro Conuentu eiusdem cum