Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

in dicta villa Kereplye, nisi extra ipsam villám in Campis arbores prunorum et quasdam arbores pirorum Siluestres esse, nec aliquam aquam in qua prouentus in piscibus fieri, aut Molendinum construi i posset, nisi fontes seu puteos fore, nec aliqua prata seu fenilia in : Campis vei ad hoc aptis locis vbi fena vtilia produci possent, nisi in Silua quedam loca fenilia sub arboribus, que lygueth dicuntur, esse allegabant. pretactus uero Nicolaus de Bachka procurator ipsius Thome fily Symonis tam pomerium in dicta villa Kereplye, et aquam fructuosam, quam prata seu fenilia vtilia atque bona et "loca pro Molendino apta fore indicabat. vnde quia nobis de huiusmodi altercacione veritas non constabat. Ideo decreuimus, quod ambe partes in quindenis residencie presentis exercitus Regy coram nobis conpareant hominem Regium per nos tunc deputandum petiture atque assumpture, qui homo Regius presente testimonio dicti Capi­tuli Agriensis quod presencium serie per id Capitulum ad ea exse­quenda transmitti amicabiliter postulamus, vicesimo secundo die eiusdem residencie presentis exercitus Regy ad faciem memorate possessionis Kereplye accedat, et hoc, vtrum pomerium in dicta villa Kereplye circa Curias seu fundos Curiarum habeatur. et aqua in qua Molendinum construi vei in piscibus prouentus haberi pos­sint vei prata seu fenilia in campis bona et vtilia aut in locis aptis existant, extra Siluam vei ne, et quibus vtilitatibus ipsa villa et possessio decorata dinoscatur, videat sciat et inquirat (post) hec seriem premisse Inquisicionis partes in litteris dicti Capituli Agriensis octauo die ipsius Inquisicionis nobis ad discussionem faciendam debeant reportare. Dátum in Wyssegrad octauo die ter­t mini reportacionis se(riei supradicte) Anno domini M° ccc° xxx m 0 sexto. K i v ü 1: pro Thoma filio Symonis contra Johannem dictum Batur et Matheum filium Petri, super eo, quod partes in quindenis residencie exercituá Regy hominem domini Regis per nos deputan­dum assumpment, qui vicesimo secundo die dicte residencie exer­citus Regy presente testimonio Capituli Agriensis in facie posses­sionis Kereplye quedam negocia inuestigabit, et partes seriem ad octauum diem nobis reportabunt. Zárlatán pecsét nyomaival; 1. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents