Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

eisdem (Johanni) et Matheo remanente possidenda, Et quia in teno­ribus predictarum litterarum vestrarum super mensuracione longitu­diuis et latitudiuis vnius Jugeris terre arabilis, partes discordasse reperiebantur Ideo predictis prelatis et Barouibus Regni deliberando decreuimus quod in terra arabili culta et campestri mixtim ac Silua iuxta regni consuetudinem ab antiquo approbatam, quodlibet Jugerum in latitudine duodecim Regales et iu longitudine septuaginta duos haberet e t t e r r a vniusaratri in predictis generibus terra rum iuxta premissum modum Regni Centum et quinquaginta Jugera in se contineret, Ipsaque Centum et quinquaginta Jugera iuxta premissum modum pro tribus marcis loca vero Curiarum Pomeria prata seu fenilia, et utilitates ac fructus aquarum seu foncium se­cundum modum cousuetudinis pro iuxta quiditatem valoris ipsorum deberent estimari Cuius mensuracionis Zonam seu funem ad vnum trapellum includendo sub Capite Sigilli nostri, per predictas partes vestre Quare vestram Amiciciam petimus presentibus diligenter, quatenus predicta testimonia vestra uel si ipsa aliqua necessitate prepediente, abesse contingeret, Alios ydoneos homines vnacum predictis hominibus Regys in prioribus litteris vestris contentis ad premissa exsequenda transmittatis. In quorum presencia ydem homines Regy secunda feria proxima post quindenas Passce domini nunc venturas presentibus partibus uel legitimisprocuratoribus earum ad faciem dicte possessionis Kereplye vicinis et commetaneis eiusdem ac alys probis viris legittime con­uocatis accedant, et eandem per veteres et antiquas metas reambu­lent, reambulatamque premissum modum Regni obseruando men­surent et si ipsam ad valorem predictarum Triginta trium marca­rum et non vltra nec infra inueuerint, tunc eandem predictis Johanni et Matheo pro quautitate dicte pecunie statuant perpetuo possidere Si autem minoris valoris fuerit, defectum eiusdem idem Thomas filius Symonis preallegatum modum consuetudinis Regni obser­uando et ad aliam possessionem suam abhinc in coutinenti egre­diendo de eadem supplere teneatur vt assumpsit obligacionem in prioribus litteris nostris in se assumptam incidet si secus fecerit iu premissis.Si vero amplioris valoris fuerit superfluuum (igy) eiusdem, eidem Thome resignent Regy prenotati Et posthec seriem omnium premissorum cum quantitatibus estimaciouum cursibus et

Next

/
Thumbnails
Contents