Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

Thuteus et Wezeus filys magistri Emirici, cum procuratorys litte­ris uostris astante, prefatus Jacobus filius Jule, ad nostram perso­naliter accedendo preseuciam litteras ipsius Conuentus Waradiensis presentarat, In quibus videramus contineri, quod in predictis quin­denis prefato Phylpus de Borlyad et altero Phylpus de Geredey homiuibus Regys vnacum fratre Petro sacerdote testimonio eiusdem Conuentus, ad premissa exsequenda super faciem dicte possessionis accedentibus Stephanus de Bachya officialis Thuteus et Wezeus predictorum filiorum Emirici et Johannes filius Heydruh proximus eorundem , secundum par dictarum litterarum nostrarum memo­rialium et obligatoriarum exhibentes ipsam diuisionem possessionis laymer cum predicto Jacobo modo pretacto facere voluissent, Sed quia ydem absque procuratorys litteris pro ipsis filys Emirici ibi conparuissent, pro eo idem Jacobus ipsam diuisionem rennuisset acceptare, verum quia, predicte partes personaliter, vei legitimi procuratores earum ad premissam diuisionem faciendam in dicto termino accedere debebaut, ydemque Thuteus et Wezeus fily Emi­rici ad quos racione paterne successiouis ipsa diuisio fuerat redun­data ad premissa peragenda personaliter non accessisse nec legiti­mos procuratores uel procuratorem destinasse reperiebantur, et ex eo cum ydem Stephanus et Johannes absque procuratorys litteris pro eisdem Thuteus et Wezeus ibi conparentes, nullám perpetua­cionem in ipsa diuisione facere potuissent, dictum grauamen sponte assumptum ipsos Thuteus et Wezeus, agrauabat, Ideo ipsas triginta marcas . contra eundem Jacobum per ipsos Thuteus et Wezeus in Octauis festi beati Mychaelis archangeli tunc proxime venturis per­solui decernendo, cum ipsam diuisionem possessionariam in Octauis festi Natiuitatis beate virginis presentibus predictis hominibus domini Regis et testimonio dicti Conuentus modo pauloprescripto, fieri, et seriem eiusdem ad dictas Octauas beati Mychaelis archan­geli nobis per partes in litteris dicti Conuentus reportari facere commisissemus et in ipsis Octauis Natiuitatis beate virginis propter absenciam vicinorum et commetaneorum dicte possessionis eo quod vocati non venissent ipsa diuisio fieri non potuisset, vt series litte­rarum dicti Conuentus adhoc nos edocuit euidenter, huiusmodique possessionaria diuisio facienda iu eodem statu diuersimode diuersos terminos et vltimo vigesimum secundum diem festi beati Georgy martyris secuuchim continenciam litterarum nostrarum attinxisset.

Next

/
Thumbnails
Contents