Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
299. 1326, Körösszeg. 1. Károly király, László és Dancs által Zemplény vármegyei Bazta birtokukon szedett hídvám árszabályát meghatározza. Nos Karolus dei gracia rex Hungarie memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod quia congruit libertati vt, si que recipit de suis, eis in consiiuilibus uel maioribus debet respondere, ideo nos cupientes, vt magistri Ladizlaus et Donch fily Thome fidelis nostri, in eo quod in possessione Zemlyn uocata in comitatu de Zemlyn existente per eos nobis in concambium data tributum habebatur et habetur, in possessione siquidem Bazta nominata in eodem comitatu iuxta fluuium Bodrug nuncupatum, iuxta quem illa possessio Zemlyn sistitur habita, per nos eisdem Ladizlao et Donch in concambium dicte possessionis Zemlyn data et collata nullum habebatur et recipiebatur tributum, preiudicium seu dampnum non paciantur, adinstar prescripte consideracionis predictis Ladizlao et Donch ac eorum heredibus ex regie magnitudinis munifica largitate duximus concedendum, quod a modo inantea in predicta possessione Bazta nuncupata eisdem Ladizlao et Donch ac ipsornm heredibus super ipso fluuio Bodrug a transeuntibus, pro quibus ydem in dicto fluuio pontes et naues ad transitum aptos et commodiosos seruare et habere teneantur, tributum inferfus distinctum et moderatum eo modo exigatur, quod ab vno magnó curru honeroso, wlgariter masaa dicto, medius fertő, jtem a curru communi, paucis ponderibus honerato, duo denary, jtem ab vna tunella vini vnum pondus, scilicet vnus grossus, jtem ab vna pecia panni de jpri vnus grossus, similiter et de alys pannis similibus uel melioribus de jpri, de vna uero pecia panni grauis uel leuis dorneti seu hys similibus aut modice peioribus quatuor denary, jtem de quolibet equo duo denary, jtem de quolibet pecore maiori vnus denarius, jtem de duobus pecudibus seu animalibus minoribus vnus denarius, de pedite quidem vno homine vnus denarius dari debeant et persolui in filios filiorum eorundem et heredes. Presentes quidem si priuilegiate non extiterint post annum minimé sint