Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

lao filio Johannis, nobilibus de Kalnow, jtem Zumboth villieo de Sceleusordo, et Petro parochiali sacerdote de eadem ac alys omni­bus vicinis et commetaneis dicte possessiouis, quos inibi conuocas­seut iuxta veteres metas ipsius possessiouis, que inferius declara­buntur nouas erexissent, et nullus super ipsa ereccione metarum contradictor extitisset. Preterea Georgius filius Detrici fily Detram similiter commetaneus eiusdem possessiouis Egurzeg coram nobis constitutus huic ereccioni metarum consensum prebuit et assen­sum et cum dictus homo vester in maiori parte sit comme­taneus ipsius possessiouis Egurzeg similiter in nostri presencia huic facto pleuarium attribuit consensum et assensum. Oursus vero dictarum metarum de nouo erectarum, prout ydem homo vester et noster nobis recitarunt, hoc ordine protenduntur : quod prima meta incipit a parte orientali in quodam luco Boxahyda ,vocato, vbi ex utraque parte fluuy Lazopotoka sunt due mete noue iuxta antiquas, (que) — separant dictam possessionem Egurzeg de terra See­leusordo uominata, de quibus egreditur ad plagam meridionalem et eundo directe iugit (igy) duas metas antiquas iuxta Berchuth positas, iuxta quas nouas erexissent, super quibus reflectitur ad occidentem et euudo directe ad ipsam plagam super idem Berch venit ad viam, in qua procedendo iungit metam lapideam, que dictam possessionem Egurzeg distiuguit de terra Kalnow, iuxta quam nouam erexissent, de quibus per Berchuth ad ipsam plagam transeundu iungit metam vnam sub arbore jlicis existentem, iuxta quam nouam erexissent, de quibus transeundo directe iuugit villám Kyskaluou vocatam, in qua venit ad duas arbores jlicis, sub quibus est vna meta antiqua, iuxta quam nouam erexissent; abhinc directe transeundo in eadem valle iuugit caput ipsius vallis, vbi venit ad vnam metam antiquam, iuxta quam nouam erexissent, de quibus adhuc directe eundo iungit vnam arborem jlicis, sub qua est vna meta antiqua, iuxta quam nouam erexissent; abhinc directe procedendo ad eandem plagam occidentalem uenit in magnam viam, que ducit in Gumur et ex vtraque parte ipsius vie sunt due mete, vna sub arbore jlicis et alia sub arbore piri, iuxta quas nouas erexissent, de quibus per ipsam viam procedendo directe venit ad duas arbores jlicis, sub quibus essent due mete antique, iuxta quas nouas erexissent, que distinguunt ipsam possessionem Egurzeg a terra Noak, super qui­bus reflectitur ad aquilonem, et eundo directe iungit montem Jeneu-

Next

/
Thumbnails
Contents