Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
ipsam esse nostre collacioni pertinentem, a nobis sibi dari postularunt. Nos igitur consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis eorundem, que in conflictu, qnem contra filios Thome aute Debrechen habuimus, et sub castro Adrián in conspectu nostre maiestatis cum sui sanguinis effusione nobis fideliter inpenderunt. predictam possessionem ipsis magistris Iwan etSymoni dedimus et contulimus perpetuo possidendam et habendam, sine preiudicio juris alieni. Presentes autem, dnm nobis reportate fuerint, priuilegium nostrum super hoc eisdem dari faciemus. Dátum in Themeswar, in festő beate Lucie virginis, anno domini M°. c°c°c 0. decimo septimo. Nos itaque iustis et legitimis eorundem Iwan etSymonis peticionibus fauorabiliter inclinati ipsas litteras nostras non abrasas, non cancellatas. nec in aliqua sui parte viciatas de verbo ad uerbum presentibus inseri et in formám priuilegy nostri redigi facientes ratificamus, acceptamus, approbamus et, presentis scripti patrocinio, perpetuo confirmamus Incuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras priuilegiales noui et autentici sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Dátum per manus discreti Airi. magistri Endre, lectoris Quiuqueecclesiensis, aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri, anno domini M°. c°c 0c°. vicesimo quarto, tercio nonas february, regni autem nostri similiter vicesimo quarto. Venerabilibus iu Christo patribus, dominis, Bolezlao Strigoniensi et fratre Ladizlao Colocensi archiepiscopis; Johanne Nytriensi, Benedicto Chanadiensi. Nicolao Jauriensi, Georgio de sancto Ireneo, Ladizlao Quinqueecclesiensi, fratre Petro Boznensi, Iwanka Waradiensi, Andrea Transiluano, Herrico Wesprimiensi et Chanadino Agriensi, ecclesiarum episcopis, ecclesias dei feliciter gubernantibus. Magnificis viris, Philippo palatino comite Scepusiensi et de Vywar, Demetrio magistro tauarnicorum nostrorum comite Bachiensi et Triuchynio, Lamperto judice curie nostre comite Chanadiensi et Nytriensi, Thoma woyuoda Transiluano et comite de Zonuk, Nicolao bano tocius Sclauonie. Paulo bano de Machou, Mykch magistro tauarnicorum domine regine consortis nostre karissime, Deseu judice curie eiusdem domine regine, Blasio magistro agazonum nostrorum, Dionisio magistro dapiferorum nostrorum et alys quampluribus comitatus regni nostri tenentibus et honores. Sárga és zöld selyem zsinórról függő pecséttel; 217. 1.