Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

conponencium, propter bonum pacis in talem concordie vnionem se dixerunt deuenisse et deuenerunt coram nobis. quod idem Dumbo prefatas possessiones Akacb et Zenmiclos vocatas memorato ma­gistro Emirico dicto de Bechey et per eum suis heredibus here­dumque suorum successoribus pure et simpliciter reliquit perpetuo possideudas. teuendas pariter et habendas. Preuominatam vero pos­sessionem Moharevy ipsi Dumbow similiter iure perpetuo et irre­uocabiliter heredumque suorum per heredes, possidere habere et tenere, resignauit magister Emiricus dictus de Bechey supradictus. Et adhuius rei vberiorem cautelam; nobis litteras conposicionales predicti Capituli Orodiensis, demonstrarunt in quibus supradictas possessiones akach et Zenmiclos vocatas ipsi magistro Emirico dicto de Bechey per ipsum Dombo filium vyda prefatam vero possessionem Mohareve nuncupatam per dictum magistrum Emiricum eidem Dombo conperimus mutuo inuicem resignatas arbitrio proborum virorum interueniente extitisse Petentes nos humili cum instancia, vt huiusmodi conposicionariam ordinacionem eorum uostri priuilegi munimine roborare dignaremur. Verum quia non solum ea que in negocys ordiue iudiciario examinatis sentencialiter dirimuntur, fir­mari soleut legittimis documentis, sed et illa que extra iudicium parcium voluntate per concordiam terminantur decens est, iudicia­rio Priuilegio communiri. Idcirco legittimas ipsorum peticiones annuentes, ad perpetualem dictarum possessionum Akacb, et Scenth­miclos, per ipsum magistrum Emiricum dictum de Bechey et eius heredes heredumque suorum successores Item possessionis Moha­reue in Comitatu Bachyensi existentis, non vt predictum est per memoratum Dombow conseruacionem, vtrisque partibus, presentes litteras nostras priuilegiales, duximus concedendas. Dátum in villa sancte T r i u i t a t i s de ca 1 i d i s aq u i s sabbato proximo ante Octauas beati Nicolai confessoris. Anno domini. M°. ccc°. xx m 0. tercio. Nos itaque consideratis et circumspectis iustis et legittimis peticionibus Comitis Dombow memorati, prefatas litteras Priuilegiales dicti magistri Lamperti Judicis Curie nostre ordina­cionemque seu conposicionem prefatam inter partes legittime factam in ipsis contentam ratificamus acceptamus approbamus, ipsasque litteras priuilegiales iudiciarias, de verbo aduerbum presentibus insertas, auctoritate Regie maiestatis, confirmantes, apposicione

Next

/
Thumbnails
Contents