Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

veteres metas et antiquas reambularet et reambulando statueret dicto Jobanni perpetuo possidendam, si non fieret contradictum, cou­tradictoribus contra eundem Johannem ad vestram presenciam euo­catis ad terminum conpetentem. Nos igitur vestris mandatis obteru­perantes, vt tenemur, misimus vnum ex nobis virum ydoneum et discretum, videlicet magistrum Thomam, qui ad nos reuersus dixit, quod prefatus homo vester ipso presente in crastino festiuitatis beati Michaelis archangeli accessisset ad faciem possessionis Egur­zek prenotate, et eandem presentibus Thoma filio Nicolai et Nico­lao filio Jacobi, nobilibus de Kalno, vicinis et commetaneis eiusdem possessiouis Egurzek, ab alys vero partibus terris eiusdem hominis vestri conclusain necnon terra Stephani fily Stephani fily Thekus circumdatam, consenciente eodem Stephano, in antiquis metis et ter­minis reambulasset et reambulando statuisset dicto Johanni perpe­tuo possidendam, et nullus ex predictis vicinis et commetaneis extitisset contradictor, et idem homo vester coram nobis constitutus premissa consequenter affirmauit. Dátum in octauis eiusdem festi beati Michaelis, anno domini M°. c°c°c°. xx ra o. primo. Itaque nos ex huiusmodi relacione predicti capituli informati antedictam posses­sionem collacioni nostre pertinentem coguoscentes, pensantesque fidelitates et seruieiorum preclara merita eiusdem Johannis, quibus nostre celsitudini quo fideliter eo sollerter studuit conplacere e qui­bus aliqua quamuis pauca de pluribus presentibus volumus expli­care; nam humane imbecillitatis racio informaturab exemplo, quem­admodum cera inpressionem recipit ex sigillo. Cum enim, vt inde exordiamur Matheus de Trinchinio dampnate memorie noster infi­delis se superstite ad deuastandum regnum nostrum dolosa tirannide, et regy honoris nostri sublime fastigium supprimendum niteretur, et evectis vexillis motisque armis hostilibus, nepharia vastitate, ad destruendam ciuitatem nostram Scepusy vocatam, belli certamina cum maguifico viro magistro Pliilippo, palatino et magistro tauar­nicorum domine regine karissime consortis nostre nunc, tuuc autem comite de Scepus et de Wywar, dilecto et fideli nostro, mouendo anelaret (igy), idem Johannes in ipso prelio, laudabiliter decertando, proprio cruore suo rubr. .tu(..) pro obseruanda regie corone nostre debita fidelitate nobis laude dignos inpendit famulatus. Ad hec cum nos castra nostra Syruk et Terenchen nuncupata, que tunc contra nostram magnitudinem detinebantur occupata fecissemus expugnari,

Next

/
Thumbnails
Contents