Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)
sentes quatenus vestrum detis hominem pro testimonio fide dignum. coram quo Ladizlaus filius Phillipus homo noster sciat et inquirat de premissis omnimodam ueritatem. et sicut uobis ueritas eonstiterit, nobis fideliter rescribatis. Dátum in Themesuar in Octauis Purificacionis gloriose virginis anno domini M m o. ccc m o. vicesimo secundo : Nos igitur maudatis et preceptis serenitatis vestre satisfacere intendentes ut tenemur vnacum predicto Ladizlao homine magnitudinis vestre. hominem nostrum nicolaum uidelicet sacerdotem ecclesie de villa Komlou pro testimonio transmisimus fide dignum ad sciendum et inquirendum omnimodam ueritatem de premissis. Idemque homo celsitudinis vestre cum predicto homine nostro postmodum ad nos reuersus retulit nobis. quod ipse cum predicto homine nostro feria secunda proxima post Dominicam Inuocauit eundo per prouinciam secundum quod scire potuisset presente eodem homine nostro in villis circum adiacentibus tam a nobilibus quam ignobiiibus laycis et clericis diligenter et fideliter inquirendo tandem sciuisset et inuenisset, quod prepositus de Demus postquam citauit ipsum magistrum Stephauum, eodem die villám suam Roozold uocatam spoliasset ubi domum habét propriam. populos de eadem penitus aufugando et vniuersa bona mobilia et se mouencia in eadem auflferendo. vbi dampnum quingentarum marcarum prout extimare potuerunt idem Stephanus est perpessus et in eadem destruccione duas mulieres idem prepositus occidi fecisset. tamen quia inquisicio mortis uergitad factum sanguinis ne irregularitatis notam incurrere possimus, excellencia uestra nus uelit et dignetur habere excusatos. Dátum in Domiuica Reminisscere. Anno domini. M m o. ccc m o. vicesimo secundo. K i v ü 1: Serenissimo domino eorum domino Karolo dei gracia illustri Regi Hungarie pro magistro Stephano Bogár dicto contra prepositum de Demus Inquisitorie. Zárlatán kerek pecsét nyomai láthatók ; 211. 30. Nagy Imre, 245. 1322, Buda. István alnádor, Imre barsi főispán és lévai várnagy részére, Keresztesfi Domonkost meg nem jelenés miatt elmarasztalja. Nos comes Stephanus, vicepalatinus Bude residens Damus promemoria quod ab octauis pentecostes magister Lukachius, pro