Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

1314:. A nagyváradi káptalan előtt Roland Deés comes fia, ennek testvére és vérrokonai, Tolul, Wrusy, Márkus, Aha. Besenyő és Zelesde nevü birtokokra nézve osztályos egyezségre lépnek. Nos Capitulum ecclesie Waradiensis, tenore presencium signi­ficamus quibus expedit vniuersis. quod magistro Rolando filio comi­tis Dees, pro se et Blasio fratre suo, ab una parte. Item magistro Solumus et Nycolao filys eiusdem comitis Dees, pro se et Ladi z­lao preposito, Orodiensi ab altéra, coram nobis personali­ter constitutis, relatum extitit per eosdem. quod vuanimi uoluntate et concordi consensu, in possessionibus eorum hereditarys et acqui­sitis, quas ipsorum esse dixerunt, buiusmodi diuisionem inter se fecissent et ordinassent. quod eisdem Solumus et Nycolao, ac La­dislao preposito, cessissent possessiones Tobul et Wrusy in comitatu Byhoriensi, et possessio Márkus, in comitatu de Zonuk, existeutes, cum omnibus vtilitatibus et pertinencys earundem, et per ipsos eorum heredibus ac successoribus perpetuo possidende. Item pos­sessiones, Aka et Zelesde in comitatu de Zonuk, ac Beseneu in co­mitatu de Byhor, existentes, similiter cum omuibus utilitatibus et pertinencys earundem, remansissent Rolando et Blasio memoratis, et per ipsos eorum heredibus ac successoribus perpetuo possidende. Hoc adiecto quod si qui ex ipsis sine herede decederent, porciones eorum reliquis fratribus superstitibus communiter remanerent. Item dixerunt eciam, quod quicunque predictam diuisionem infrin­gerent, quinquaginta marcas soluere teneretur (igy) obseruantibus diuisionem. Sine iuris preiudicio aliorum. Et cum presentes nobis fuerint reportate nostrum Priuilegium conferemus. Dátum sabbato proximo ante festum beate Marié Magdaleue. Anno domini. M°. ccc°. quartodecimo. Hátlapján tojásdad pecsét töredékeivel; 2ll. A. 27.

Next

/
Thumbnails
Contents