Nagy Imre–Nagy Iván–Véghely Dezső: A zichi és vásonkeői gróf Zichy-család idősb ágának okmánytára. Codex diplomaticus domus senioris comitum Zichy de Zich et Vasonkeo. I. (Pest, 1871.)

ris salutem in domino sempiternam, Ad universorum notieiam tenore presencium volumus peruenire, quod comite Johanne filio Gerwasy ab una parte, Mauricio filio Aynardi et Olyuerio filio marcy conso­brinis suis ab altéra, coram nobis personaliter constitutis proposi­tum extitit per eundem Johannem, quod cum ipse dicat se heredum solacio nunc carere eoque viso et inspecto salubri ductus consilio, quartam partém possessionis sue liereditarie Kolch vocate in comi­tatu Byhoriensi existentis, cuius quidem terre Kolch nuncupate possessio petri fily Erdeus, pentukJvlese wulgariter vocata vicina­tur habito consilio solempni et tractata diligenti ipsam quartam partém dicte possessionis cum omnibus utilitatibus, reditibus, pro­uentibus et suis pertinencys fenetis, scilicet, pascuis, pratis et ter­ris arabilibus et universis Juribus temporalibus, qoucunque nomine censeantur sub eisdem metis et terminis quibus eandem possessio­nem predictus Gerwasius et ipse Johannes filius eius possederunt seu limitauerunt usque modo, tum causa adopcionis consanguinei­tatis tum eciam racione vendicionis pro decem marcis receptis plene ab eisdem ipsis mauricio et Olyuerio ac eorum heredibus, here­dumque suorum successoribus dedisse, vendidisse, tradidisse et donasse, Jure perpetuo et irreuocabiliter quiete et pacifice possi­dendam tenendam et habéndam In cuius rei memóriám firmitatem­que perpetuam presentes concessimus litteras nostri sigilli muni­rnine roboratas. Dátum feria sexta proxima ante quindenas pente­costes. Anno domini M. ccc. primo. Elmállott pecséte zöld selyemből és fehér ezémából sodrott zsinóron függ ; 211. A. 16. Nagy Iván. 115. 1301. A nagyváradi convent előtt János Gyárfásnak fia, biharmegyei Kóly helység háromnegyed részének felét, Moka vejének átadja. Nos Conuentus monastery sancti Stephani de promontorio Waradiensi. Omnibus christi fidelibus presencium notieiam habi­turis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum notieiam tenore presencium volumus peruenire. Quod licet secundum tenorem aliarum nostrarum litterarum comes Johannes filius Gervasy quartam par-

Next

/
Thumbnails
Contents