Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

Pii II. pontificatus quatuor priores anni (1458 — 1461.) brevia octo solummodo suppeditant; e contrario ex tribus annis posterioribus, praeter brevia duo, epistolas regis non minus quam quatuordecim habemus. Litterae Pauli II. quatuordecim annis 1465., 1470. et 1471 datae sunt; de anno electionis suae caeterisque interiacentibus annis nullám novimus. Ex epistolis Mathiae regis ad ipsum datis undeviginti ad annum 1465 pertinent; ad sequentes tres annos iam solummodo septem; ex duobus ultimis annis prorsus nihil praesto est. Eodem impari modo litterae Sixti IV. numero quinquaginta sex Mathiae regi directae singulis annis distribuntur. Septem pertinent nempe ad annum 1475., undecim a. 1476., octo a 1481., quatuordecim a. 1483. Epistolae Mathiae regis annis 1471—74. scriptae plene desunt; ex epistolis autem numero quinquaginta novem, quae annis sequentibus (1475—1484.) scriptae sunt, ad annum 1478 duo tantum, ad annum vero 1480 quindecim per­tinent. Brevia Innocentii VIII. (1484—1490.) universim extant quatuor­decim. Mathiae regis epistolas ab a. 1486. usque 1490. novem solum­modo habemus. Numerus itaque epistolarum, quae ex annis singulis ad nos pervenerunt, dispar est. Annus 1465. viginti sex epistolis illustratur. Ex duobus annis: 1469. et 1487. ne una quidem epistola aetatem túlit. Evidens itaque est magnam litterarum partém periisse, litterasque deperditas superare nume­rum eorum, quae nobis servatae sunt. Fragmenta itaque solum coliigere licuit. Sed eo maioris haec aesti­memus, necesse est; eoque magis officium nobis incumbit, ut quae felici quodam casu servata sunt, ea in unum corpus colligendo históriáé studiosis proponamus. (Stylo Latino exaravit dr. Joannes Karácsonyi.)

Next

/
Thumbnails
Contents