Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

nyadi ejusque filii virtutem celebravit: «Et sane — ita urgebat, — ut regno Hungáriáé, magnis contrito cladibus consuleremus, conventum apud Man­tuam indiximus .. . Circa vero intestinas divisiones, quas apud Hungaros et alios vigere intelligimus, si nobis auscultabitur, opportuna remedia non omittemus!» 1 Et profecto, paucos post dies interpellavit Caesarem, ut a studiis capes­sendi regnum Hungáriáé tandem desisteret. «Cum audiamus — haec incul­cat — esse in proprio regno (Hungáriáé) barones nonnullos, qui celsitudinem tuam ad novas ibidem contra illum (Mathiam) res exhortentur, idque verisi­mile sit magis privata ex causa, quam charitate tua tentari, ne ex hoc capite scandalum gravius oriatur, ... pie requirimus, ut cogitare interim velis, utrum hoc tempore ad honoreLi tuum et conservationem Christianae plebis conducat inquietorum consilia audire . . . Nos... videntes,... quanta offen­sione Dei et quanto populi sui damno haec incerta spes possit constare, suademus semper tuae sublimitati, ut malles totius orbis judicium intueri, quam paucorum seditiosa promissa audire.» 2 Postea, intercedentibus inprimis Caesaris legatis — ne scilicet Friderici animus in transversum prorsus ageretur, atque ab eo conventus Mantuani consilia sancta ad irritum redigerentur, — rem mollius paulisper tractare visus est. Prohibuit igitur Carvajalium: ne in asseclas Caesaris Hungaros censuras ecclesiasticas intenderet. Interim causam aemulorum jusque in coronam Hungáriáé utrimque obtentum suo ipsius arbitrio reservavit diri— menda. His non obstantibus nulio modo dubitavit, quominus Mathiam legi­timum porro quoque Hungáriáé regem agnosceret. Quid ? quod etiam — cognitis Turcarum infensis molitionibus — mense Septembri a. 1459-decem millia aureorum, atque ineunte anno 1460. eandem pecuniae vim Mathiae subsidio erogavit. Interim episcopus Csanadiensis et Stephanus e Frange­panibus a rege Mantuam deputati, ejusdem nomine significarunt: in animo sibi esse, ut 12,000 equitum, peditumque aliquot millia propriis sub auspi­ciis ducat in expeditionis propositae auxilium. Ad haec pontifex vice sua declaravit, se quoque propriis expensis 12,000 equitum conscripturum, eorumque conquisitionem atque ductum cardinali Carvajalio commissurum. Caesar interea legatos principum Ger­1 Pii II. P. M. Orationes, (Lucae, 1757.), t. II. p. 214. 2 Litteras pontificias de 2. Április 1459. v- aP ud Stephanum Kaprinai Soc. }., «História diplo­raatica temporibus Matthiae de Hunyad», (Vindobonae, 1771), t. II. p. 288

Next

/
Thumbnails
Contents