Mathiae Corvini Hungariae regis epistolae ad Romanos pontifices datae et ab eis acceptae. Mátyás király levelezése a római pápákkal. 1458–1490. (Budapest, 1891. Mon. Vat. Hun. I/6.)

dominus tamen exercituum in ccelestibus immortali diademate decoravit, qui ut felix inter martyres computari potest».' Romana haec in Joannem studia filii quoque ejus: Ladislaus ac Mathias haereditario quodam jure in se transcripta suspiciebant. Hinc pronum erat, ut quum inimicis Hunyadiani nominis in aula Ladislai V. regis Hungáriáé praevalentibus, rex juvenis ad infamem necem Ladislao Hunyadi falsa quadam perduellionis suspicione inferendam, — ad Mathiam vero natu minorem fratrem carcere mancipandum induceretur: (1457. 16. Mártii) animum quoque pontiíicis supremus luctus tristitiaeque nubes continuo occupaverit. Mox etiam in verba futuri velut praesaga, tum in familiaribus colloquiis, tum solemni e loco, identidem hunc in modum erumpebat: «Quod Deus omnipotens, justus judex et miserator, non pateretur domum Joannis in tantis tenebris jacere, sed eam erigeret et propter merita illius, quae orbi nota sunt, ad lucem clari­tatemque reduceret.» 2 Quum igitur Ladislao V. fatis de­functo, Mathias Hunyadi 24. Januarii 1458. in comitiis publicis rex crearetur, idem pontifex inexpectati hujus eventus nuntium summa animi alacritate excepit, atque juveni regi, matrique et avunculo ejus, tam vota faustissima amplissi­mis verbis declaravit, quam opem suam eidem addixit praesentissimam. 5 Quin Guilielmo electori Saxoniae, quum is uxoris suae, sororis defuncti regis jus qualecumque in regnum Hungáriáé vindicaturus s. sedem appellaret, — gravissimis monitis auctor extitit: ut a postulatis prorsus di­scederet. 4 Mathias vero vice sua haud cunctatus est cultum suum deditissimum papae declarare eumque certum reddere, quod: «pro exaltatione domus suae ex summis augustiis ad regia evectae Deo omnipotenti se gratum reddere 1 Raynaldus, Annales Ecclesiastici X. 88. 3 V. litteras pontiíicis 14. Mártii 1458. ad card. Carvajal, et Dionysium de Széch archiepis­copum Strigoniensem, — item 26. Maii ad viduara Joannis Hunyadi datas, apud Theiner, «Vetera Monumenta Hist. Hungáriám Sacram illustrantia» t. II. pp. 308—317. 3 V. has litteras gratulatorias apud Theiner 1. c. et in volumine hoc ipso sub num. I—III. 4 Electoris Saxoniae libellus ad pontificem, necnon hujus responsum de 22. Maii 1458. in Tabulario Regio Dresdensi servatur.

Next

/
Thumbnails
Contents